Facebook Twitter Google +1     Admin

Mensis oblivione dignus

Longe dubitavi utrum ad amicos qui has nugas legitis aperire mihi liceret quasdam molestias quas nuper passus sum. Nam de cotidianis cogitationibus, non autem de me garrire volebam. Sed hodie breviter exponam, ne diutius hac haeream vacillatione.

Quarto septembri die parentes duarum discipularum a me in probationibus nuper rejectarum impetum in me publice fecerunt et coram gymnasii auctoritatibus graviter me objurgarunt. Me injuste in filias gessisse, eas rejecisse non pro ipsarum scientia, sed odio meo in puellas peculiare. Se toto orbe publicam facturos indignitatem meam, et actis diurnis et televisione palam edituros. Et primum omnium de probationibus recusationem illico proposituros. Quod cum mihi primum in vita accidisset, imaginari potestis quo maerore et qua anxietate his rebus affectus sim, eo magis quanto minus eorum noxius. Sententiam  autem probationum cum non odio sed ratione tulissem, utcumque confirmavi.

Quinto die septembri, dum commentarios parabam de recusatis probationibus, rector gymnasii me docet alterius puellae parentes in jus de filia vexata trahere me parare. Quo animo illos essem dies ex blogo conjicere potestis.

Multas horas hujus mensis impendi in defensionem parandam injustissimi impetus. Multa didici, inutilia plerumque homini probo. Hic absunt a re. Interim, anxius eram. Timebam certe ne quis arbiter characteres mutaret nostros, parentum suspiciones eodem fulciens. Sed hoc maxime verebar, ne munus meum, quo alacriter et laetus hactenus functus sum, in odium his rebus abhinc haberem.

Hodie rector gymnasii nuntiat se certiorem fieri ab academica auctoritate sententias meas confirmatas esse ab arbitro vel inspectore vel quolibet qui probationes rependisset. Aliquid accipio solaminis.

Cras gratias agam auctoritatibus. Sed gratus semper in primis ero discipulis meis, optimis discipulis meis et hodiernis et praeteritis, sine quorum auxilio, gratia, amicitiae plurimis emolumentis vix hos dies perferre potuissem. Valete.

26/09/2008 20:52 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Gaudeo omnia bene successisse, et spero numquam fore tibi necesse quidquam tam stultum, tam durum, tam iniustum iterum pati! Longe tibi absint omnes saevi, omnes ignavi, omnes barbari!

Fecha: 27/09/2008 05:56.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Macte uirtute esto, amice! "Equitatus Tertii Diei" equitem uel optimum omnium aduersus barbaros amittere non potest.

Fecha: 27/09/2008 23:17.


Autor: Thersites

Gratias vobis maximas, amici optimi!

Fecha: 28/09/2008 11:39.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris