Blogia
Thersites

Stellae

Sexta hora matutina.  Magnum G hibernum: Aldebaran, Capella, Gemini, Procyon, Sirius, Rigel, Bellatrix, Betelgeuse.  Clara nox.  Etiam arcus Orionis nitide lucebat.

Iam aliquot dies hic nihil scribo.  Sunt steriles dies, sicut laeti, sicut tristes.  Dies qui memoriam post se nullam relinquunt.  Sunt quoque dies quorum memoria teneri nullo modo cupimus.

1 comentario

Jaume (Iacobe) -

Salve amice!

Habemus blogum latinum quod "SENTENTIAE DISCIPVLORVM" apellatur. Dicimus de nuntiis, de cogitationibus, et cetera... semper in latine.

Mox adderis in vincula nostra!

Ecce web: http://probidiscipuli.blogspot.com/

Vale!