Facebook Twitter Google +1     Admin

Burgensis cinis

20080917212634-8ix1-049.jpg

En lapis quem in templo cathedrali Burgensi nuper inveni.  Epitaphium sic legi:

"Joa(n)nes Maldonatus, cujus ex[s]ta(n)t studiorum monumenta, sub hoc saxo recumbit."

Num ille Johannes Maldonatus est, qui scripserit ’De motu Hispaniae’, pellucidum relatum de tumultu Hispaniarum nobis noto sub nomine ’Comunidades’? Volumen jam evolvi ab Ángeles Durán editum illius operis, quae docta mulier opinionem meam confirmat. Maldonatus originem habuit Salmanticensem; vixit septuaginta annos, inter 1485 et 1555 vel circa, Burgis praecipue, ubi litteras humaniores docuit. Comoediam etiam composuit ’Hispaniolam’, ab eadem editam sapienti.

Ex opere illo ’de motu Hispaniae’ hanc sententiam notavi: "Verum hac scribendi peculiari nostrorum incuria magnam Hispaniae nobilitatis semper jacturam fecit". Etsi imitatio Sallusti videtur, vera tandem dicit. Valete.

17/09/2008 21:30 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Gratias tibi, docte Thersita, ago de hac imagine photographica quam capere non potui ubi Burgis adfui nonnullos abhinc annos. Possumne mutuari ab te hoc photographema eoque uti? Num mihi hanc ueniam das?

Fecha: 19/09/2008 18:29.


Autor: Thersites

Imaginem ad te mitto ut ea, etsi mediocri, libere utare, non hanc vero deminutam blogo affigendam, sed integro, ut aiunt, pondere. Vale.

Fecha: 20/09/2008 21:51.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris