Facebook Twitter Google +1     Admin

Fides et pietas

20080920205557-8ix1-075.jpg

Mensem hunc agitata mente fero.  Vix mihi vaco, paulum blogo et, quod molestum est, amicorum bloga non lego.  Ii autem scribunt pulchra, quae inter commentarium hunc legite ab Nemine nostro elegantissime contextum.  Etiam Sandra nostra imagines nobis dedit tramitis cujusdam placidi per salinas.

Scribere moles est.  Huc autem adeo ne defunctus videar, etiam mihi ipsi.

Imaginem collocare, gratiae dis agantur, difficile non est.  Ex galaico itinere multis comitatus redii.  En parvula pars sepulcri dominae Menciae de Mendoza, comitis stabuli Castellae uxoris, quam videre licet in capella 'comitis stabuli' dicta.  Pietatem fidemque parvula canis significat, et lapidarius bestiolam finxit egregiis cura et amore.  Valete.

20/09/2008 20:55 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Antecedenti in commentario scripsisti, optime Thersita, de Io(h)anni Maldonato. Hic egregius uir dicauit Menciae Mendozae opusculum "De foelicitate christiana", in lucem editum Burgis anno 1541º et 1549º, donum eius secundarum nuptiarum. Mira et docta femina fuit Mencia Mendoza, Ducis Calabriae uxor, politiorum litterarum protectrix prima inter homines nobilissimos saeculi XVIº, quae Maecenatianum laborem maximum suscepit pro Humanismo Hispanico et Valentino. Menciae enim Bibliotheca, quae bibliographicos thesauros complectebatur, maximi momenti fuit incremento nostri Humanismi, tempore illo in quo libri costosissimi et nimis impenso pretio erant.

Commercium epistulare illa ipsa habuit in suis extremis diebus cum meo Bernardino Gomesio Miedi, illo Alcagnicensi humanista, qui Menciae ope in lucem edidit eruditos diffusosque "Commentarios de sale", qui causa fuerunt ut ego ipsa in lucem ederem interretiale diarium nuncupatum SAL, per quod nouî scriptores interretiales doctos qui colunt uiuam Latinitatem.

Maldonatus, Mencia Mendoza, Gomesius Miedis, Humanismus, Philologia Latina, Latinitas uiua, elegantia, sal, felicitas, fides, pietas, amicitia…

Quam arctos nexus et inter se complexos generauit imago haud difficilis collocatu !

Fecha: 22/09/2008 22:56.


Autor: Thersites

Sapientibus, doctis, bonis mulieribus micant saecula praeterita, micat praesens.

Fecha: 25/09/2008 07:54.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris