Lumen

20080905073420-8ix1-219.jpg

Dies atri. Non, id nimium est. Dies cinerei, aliquanto fusci.

Homines non sunt mali. Utinam forent! Utinam, dico (seu potius Plato dixit, sed locum quaerere omitto), utinam mali forent, id est, malum sibi ratione et conscientia selegissent! Spes tum esset ratione et argumentis eos suadendi bonum. Sed homines mali non sunt. Vita iis est plerumque dura, tristis, miseranda. Quibus filii sunt e pueritia exeuntes difficiliora adveniunt nonnulla. Luctantur, operantur, temptant. Luctamur, insudamus, adnitimur.

Mutavi consilium. Platonem translego locum quaerens, sed frustra. Quis vestrum, lectrices vel lectores doctissimi, scit ubi locorum pronuntiaverit Socrates illud percelebre utinam?

In diebus obscuris, nihil melius quam luminis memoria. En dies qui splenduit nobis in Palearibus (vel Pajares), in saltu qui aditus est ad asturicas valles. En valles ipsae montesque astures, caerulei sinceritate et distantia!

05/09/2008 07:34 Autor: thersites. Enlace permanente.

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.com
Autor: Nemo

Puto Platonem effinxisse Socraten talia dicentem et in colloquio c.t. "Gorgias" (467-468), et in alio c.n. "Meno" (77c-78a), sed etiam in Apologia tales sententiae reperiri possint.

Fecha: 05/09/2008 15:06.


Añadir un comentario




No será mostrado.






Blog creado con Blogia. Derechos de autor con . Estadísticas. Suscribir RSS. Admin.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras contra la leucemia y el Iniciador Zaragoza (networking entre emprendedores).