Facebook Twitter Google +1     Admin

De Legione et de leaena

20080903204608-8ix1-145.jpg

Cuidam discipulae (non earum splendidiore Minerva, jam intelligere potestis) male cessit hesterna probatio. Hodie mater (quid non pro catulis matres conentur bonae!) ad me adiit, nequam et inverecundum me vocavit. Vae mihi stulto! Cogitationibus oppresus vix prandium sumere potui. Rem reputate: nunc primum multis in annis hoc accidit mi. Sed celeriter refectus sum. Cui tale non hodie contigit? Nemo saltem in me impetum fecit sclopetis armatus. Hoc consilii cepi: rem aperiam vobis amicis (quam tacere fuit primus conatus), ut solamini mihi sit conscientia vestra, et ad aliam me conferam.

Quidni? Ad iter meum respicio. Non Burgis modo, etiam Legione fui, obiter siquidem, Legionensis regni in capite. Quam formosa est illa colonia Legio VII Gemina! Nonnullas horas ejus vias spatiati sumus, egregia nota palatia atque minus notos at non minus caros urbis angulos contemplati sumus, cenavimus denique in ’vico humenti’ (sic ibi vocantur viculi et plateae ubi cursim aut lente sed semper laute comedere licet).

Multa sunt loca quae praeterire Legione non debemus (crypta Sancti Isidori, mihi quidem, inter alia), sed hoc photogramma nunc excerpo: forum maximum est urbis, et quas videtis aedes sunt civitatis. Hoc in primis mihi placuit, quomodo cives omni aetate subselliis fruantur lapideis quibus ornatur domus civica. Non omnibus in oppidis ita vicini sibi assumunt publicam viam, non in omni urbe populares tarde et placide transeunt vias, tempus terentes vespertinum variis sermonibus vel inaniis! O frigidulus vesper legionensis, quam optime doceres nos, si dociles essemus, illud dulce nihil agere!

Valete, amici, his fruimino suavibus horis septembrinis!

03/09/2008 20:46 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Pessimam matrem! Verum enim est quod legitur: Mali corvi malum ovum. Si discipula parum de doctrina, eruditione, sapientia curavit, parum se paravit, probatione prorsus cecedit, quid postest esse dubitationis quin apud matrem e qua pigra puella est orta res haud aliter sese habeant? Quae suam filiam nulla diligentia imbuit nunc vult alios improbare propter filiae ignaviam. E fructu arbor cognoscitur.

Fecha: 04/09/2008 05:58.


Autor: Anónimo

Nec raptim neque iratus debeo scribere; quaeso pro "cecedit," quod apud nonnullas legitur sed ut puto male, legas "cecidit," et tollas littera "s" iniuste irrite stulte scriptum medio e verbo quod debet esse "potest."

Fecha: 04/09/2008 06:46.


Autor: Thersites

Gratias imo ex corde ago tibi, optime Nemo. Quam propinquum te habeo, qui tam longe abes!

Fecha: 04/09/2008 08:25.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Quem in magistrum uel professorem, praesertim Latinitatis, maledicta non dixerunt unquam, non solum recentioribus in annis, sed maxime in Hispania? Si solamini est tibi, mi docte et dulcis Thersita, in me prosfestricem quoque. Illa horrida fera quae inmerito te male dixit, mater non erat, ne leaena quidem, quippe quae pulchrae ferae solum suos catulos tuentur. Illa mulier erat quidam miles quae militat in agminibus imperatricis cui nomen est Barbaries et cuius caterua nostris in temporibus maximo clamore concurrit aduersus omnes optimos magistros et aduersus humanistas.

Fecha: 04/09/2008 16:24.


Autor: Thersites

Gratias etiam tibi, mea Sandra. Non, horrida fera non erat illa, puto, immo mater inermis, sine copia tot divitiarum quae nobis sunt, quibus sunt litterae, et illis desunt quibus nihil inest praeter inanes auri divitiae. Vale, Sandra suavis.

Fecha: 05/09/2008 08:01.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris