Facebook Twitter Google +1     Admin

Iter gallaicum

20080902125405-8ix1-014.jpg

Suspiciose me ipsum video iter facientem; nescio utrum abeam magis ut alio caelo fruar, alias gentes conspiciam, diversos gustem cibos, an potius ne nimis suarum ipsius gentium, ciborum, agrorum taedeat viatorem. Hoc saltem iter plus feci fugitivus quam appetens. Nonne enim festos popularium meorum dies fugiebam? Nonne hunc stolidum morem vias inquinandi suco lycopersicorum? Hanc immanem et absurdam cupiditatem vigilandi tota nocte sub nebulis strepitus et alcoholis?

Sed parum interest qua specie tegatur iter. Ipsum splendet, si sanus, si bene auferare comitatus.

Fere trecenta photographemata retuli. Civis japonicus factus sum! Odi mundum aspicere per oculare machinae, at, tam facile est hanc parvulam gerere, tam commode inservit, tam vili pretio imagines servat!

Quanta voluptate novas vias adivi! Credebam ego, immo verebar, ne senectus voluptatem tereret peregrinandi. Haud ita, in praesentia.

Etiam jam nota loca visimus. Burgis in primis, in capite Castellae (quod duos pueriles annos incolui), quo gaudio veteres vias transgressus sum! Placent mihi hae urbes antiquae Castellae, quas pauperes cognovi, nunc divites factas, lauta facie pulchroque et alacri animo nunc invenio. Hanc praecipue Burgensem viam millies percurri puer. Valete.

02/09/2008 12:56 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

O civis iaponice qui diserte Latine scribis, nonne putas eum, qui discat vitam etiam per machinae oculum videre, suis oculis posse vitae spectacula cernere quae alios lateant? Qui se exerceat ad pulchritudinem inveniendam, eam inter multa alia cottidiana agnoscere?

Fecha: 02/09/2008 18:53.


Autor: Thersites

'Se ad pulchritudinem inveniendam exercere'. Quam sapiens consilium! Tibi consentio, Nemo. Sunt vero qui cum oculis caeci nascuntur, sunt qui cum machina vel sine machinis orbis formis perfruantur. Donum videtur...

Fecha: 02/09/2008 22:08.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris