Facebook Twitter Google +1     Admin

Palingenesia

Ad blogosphaeram reversus Alexandrae et Neminis bloga salsissimis commentariis inveni referta, etiam novum in blogatorum sodalitem Pinarium gaditanum. Componimus fortasse qui has nugas exarare solemus novam lymphatorum speciem, innocuam (quod parvi non est) sicut doctor Johnson, et amicorum amicam, eorum saltem qui inter se leguntur. Hodie perlustro Pastricis blogum, qui vesperi (novus est ejus mos) de buddhismo tractabat sive philosophia sive religione seu superstitione.

De buddhismo primum gustavi ex opere exploratricis illius, Alexandrae David-Neel (de qua facile jam aliquid dixerim), quod cerebrum puerile novis portentis replevit ac non parum contribuit ad jam ineuntem de sacris cunctationem. Cum Pastrix ad metempsychosin vel palingenesiam alluderet, in mentem venit locus libri illius, c. t. ’Mystici et magi tibetani’, ex quo primum aliquid de re, non sine hilaritate, cognovi.

Sapientissimus ille Pancaica (nomen fingo, nam quaerere librum nolo), vir contestatae virtutis et prudentiae, nec non productae satis aetatis, locum amoenum meditationi selegerat juxta fontem, non longe a celeberrimo lamarum monasterio. Cum virginem quandam ex proximo vico ad fontem cum hydria adire vidisset, in eam impetum repente fecit, patente vitiandi consilio. Eheu, vires seni ante defecerant quam puellae, quae facile ex illius debili amplexu se liberavit et domum advolavit, ad matrem de gymnosophista questura. Cum mater de scelerato minutissimam quaereret notitiam, ex filiolae descriptione quis esset struprator collegit, et ex puellae verbis sapientem et gracilissimum Pancaicam agnovit.

--I nunc, filia, ad fontem statim redi. Veterem illum virum diligenter quaere, et si adhuc ibi adfuerit, sic illi totam te da, ut faciat quod velit. Pancaicam illum esse certo scio, et nihil sapiens ille velle potuit qui in bonum non redeat.

Puella matri parens ad fontem regressa est, et Pancaicam meditabundum invenit. Cum se nudare coepisset, Pancaica tristis subrisit ac mittere jussit.

--Nulla libido in te me jecit, o puella. Hoc scito: abbas hujus monasterii, cujus vita minime digna fuit, nuper mortuus est. Corpus tantum illi humanum volebam parare, sed fortior fuisti et nunc sero coiremus. Illud asinorum par vide: dum aberas equitaverunt, ecce abbas continentibus annis asellus erit.

Alexandrae nostrae, si licet, hanc fabulam dono do.

18/08/2008 23:15 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Quid de fabula adeo insolita dicere possim nescio... et quid Sigimundus Freud dixisset nolo discere.

Fecha: 20/08/2008 04:54.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Donum pulcherrimum numquam mihi datum est, sed quamuis non mihi meritum, libenter recipio quod Thersitae est.
Sandra, Cassandra uel Alexandra tantummodo significantia, uestigia, indicia seu uana simulacra sunt, sicut mi sapiens Nemo dixerit, unius eiusdemque rei.
Sed audi, amice, apium bombilantium examina sonant. Tiresiam consultare debeo.

Fecha: 20/08/2008 12:49.


Autor: Thersites

Quid Sigismundus ille dixisset ignoro, sed quidam amicus cui olim hanc fabulam narravissem aiebat, maxima gravitate, hoc demonstrari potentia lamarum in illo tecto mundi (ut appellatur), nam ne catholica quidem ecclesia in Italia vel Hispania talem matris oboediantiam consecuta esset. (Amicus ille communistis partibus favet.)

O Sandra mea, quid de apibus dicam! Tiresiam mitte, mel lambe!

Ceterum, magis mihi placet Sandra nomen quam Alexandra, sed ex exploratrice francogalla sic, ne graveris, te vocavi. Vale, pulchra puella.

Fecha: 20/08/2008 20:31.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris