Facebook Twitter Google +1     Admin

Budi

Budi, meus discipulus aestivus, de quo julio ineunte narrabamus, nudius tertius abest.  Quo fuit hic amabilis canis?  Nescimus.  Ejus cubile vacuum heri mane inventum est.  Multas cucurrimus vias ut reperiretur, sed frustra.  Domina ejus tristicula est, magis, puto, quam Lesbia de passere.

Minor fuerat hoc mense quam sperassem disciplina, nam nimis saepe afui magister vel discipulus defuit.  Docilissimus autem, Budi jam callidissime diligentissimeque parebat 'Veni!' jubenti, adeo ut domina (cui cunctanter vel raro oboediebat hispanico sermone '¡Ven!' imperanti) jam latine tantum hunc jussum pronuntiabat, mirificâ atque celeri animalis obsequentiâ.

Quas oras nunc perlustras, candide Budi?  Traxit te forsan voluptas alicuius caniculae, quarum magna manus continentibus locis nunc quidem venereo discurrunt calore?  Amor te cepit longuinquas cognoscendi terras, o caput insipiens, iter in peregrina loca pruriebat?  Cur dominam derreliquisti sic de te destitutam ut nihil ei jam proficiat praeter planctus feminilis et multarum appositio chartarum tua ornatarum imagine?

Redi, Budi, si casu in rete es ingressus et hanc lacrimarum legisti paginam.  Dominae nihil sum solamini: nisi aderis, plorabit perpetuo puella.

20/08/2008 20:23 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Si cani nomen Budé esset, bibliothecas Gallas esse perscrutendas dicerem. Quonam tamen tuus discipulus Hispanus et Latine loquens fugerit mente non possum effingere; sed vix possum credere eum diu afuturum, ne rubigine longa ingenium torpeat et barbarismos latret. Nam canes sollertia praediti debent se saepe exercere Latine latrando, quod paucis cum dominis facere possunt. Moxmox igitur Budi tibi revenire puto.

Fecha: 21/08/2008 04:23.


Autor: Thersites

Gratias ago. Etiam nunc Budi sono minime barbaro latrat. Bau!

Fecha: 21/08/2008 19:19.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris