Facebook Twitter Google +1     Admin

Urbión

20080814220507-8viii11-058.jpg

Beatus regressus sum et eo contentior quo frigidiore nunc fruimur aere circa montem Cajum. Non denique in Pyrenaeos fecimus iter, sed in alios montes ubi non minus miti nos caelo gavisuros rebamur vulgoque rariore cingi speraremus.

Iis montibus rotundum est ac cascum nomen ’Urbión’. Regio tota ex materia vivit quam in silvis pinuum colunt inmensis, quantum oculi contendere valent extensis. Qua de causa minus has oras petere soleo quam ceteras propinquas, cum minus placeant hae silvae quarum arbores cunctae eadem sint aetate et eadem longitudine parique spatio inter se distent. Oppida vicina omnia, Navaleno, Duruelo, Covaleda, trabes atque lignea efficiunt et mercantur, circumque ea, pro variis quercuum vel fraxinorum silvis, per chiliometra conspiciuntur haec mercenaria pineta, paulo insulsiora.

Regio autem pulcherrima est. Ibi Durio flumini est origo et fons. Ad hunc usque ascendimus inter antiqua pineta, nihil illis mercenariis similia. Proximae ad summum pinus ventos acriores patiuntur ac minus facile vivunt: rami torquentur arthritici, vix in altum cacumina tollunt. In hoc saevo struggle for life nonnulli perierunt. En horum exemplar cujus stipes nuda contra caeruleum erigit bracchia, candidissima velut ossa animalis quod attigit mors.

14/08/2008 22:09 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Lucius Pinarius

Ego non despicerem silvas cum arboribus eiusdem aetatis vel longintudinis, vel nimis frequentes. Quamvis mihi etiam placent quercus fraxinusque, illa chilometrica pineta non sunt mercenaria. Tendunt vivere (et utiles sunt), sicut idem tendunt pineta in summum montis. Eas mihi dolent et miror. Sed suntne ideo meliores aut peiores?

Fecha: 15/08/2008 20:11.


Autor: Thersites

Recte habes, care Pinari, nam minime pinus, immo homines qui pro mercibus eas siverunt, sunt culpandi. Sed illae humana auri fame contactae mihi minus placent, quid agam? Ceterum blogum tuum legi: novum latinum contubernalem placet reperire. Cura ut valeas, ac noli mittere conatum!

Fecha: 15/08/2008 21:28.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris