Facebook Twitter Google +1     Admin

Lumbifragium

Lucifer cecidit, Adam cecidit, etiam Paulus de sagmate cecidit. Nonne Thersites quoque, amici pii, casurus erat, vae sibi? Vix nunc sinistrâ potest scribere. Auricularii digiti ungula caerulea est, nescio quo alliserit, mox erit nigra. Lumbos habeo contritos, latus omne contusum. Quis me jusserat saepem gracili saltu transgredi? Mala alite progressi sumus hoc calamitoso mense, inimica quaedam stella familiam omnem funestavit. Haud grammaticis nos casibus laboramus: mater pede sinistro, dextro soror major, equidem digitulo lumbisque, arsi ferme et clausulâ. Dis placuit!

Haec autem inania; vix tertio quartove die dolebo. Tristior contra nuntius ad Ludovicum meum, quem pro fratre colo, allatus est. Non vero bracarensem, cui optimam salutem spero perpetuam, nec fratrem ipsum Argentinam in America incolentem. Ludovicus meus caesaraugustanus, cui tertia vertebra, mirâ medicâ sollertiâ, nuper ablata est, jam aiunt haematologi se scire quo morbo laboret, minime inani: myelomate multiplici. Morbus vix prodiit, sed annus totus certaminis acris amico nostro reliquus est, nobis omnibus spei dubiae et doloris in caro capite.

Carius nunc caput, cum maximo sodalem animo conspiciam futura adire pericula. Est vir optimus fortisque, atque multis constipatus est amicis. Vincet, vincemus. Haec plaga haud ultima erit. Valete.

15/08/2008 21:22 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Nuntios pessimos! Habeas te moxmox melius. Quid tamen dicam de amico tuo prorsus nescio; vita carissima, et obitus diem ipsam scire vix pati potest.

Fecha: 16/08/2008 03:32.


Autor: Thersites

Gratias tibi, optime Nemo. Hodie jam valeo perspicilla ad oculos apponere manu dextra (brachio heri dextro operari vix poteram). Optime vapulavi. De Ludovico meo, integram habeo spem: sed anno toto cruciabitur, hoc piget. Vale optima salute!

Fecha: 17/08/2008 22:49.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris