Blogia
Thersites

Ciconiae

Ciconiae

Nihil magis in Aragonia videre Svenus cupiebat quam ciconias, de quarum ingenti numero audierat domi, in oppido Alfaro viventes. Alfarum, media in valle fluminis Hiberi, inter Tutelam est et Calagurrim. Multae aves horum tecta moenium occupant sed mirum in numerum tecta colunt unius templi quod ’collegiatum’ appellant. Ciconias numeravimus, quantum in nobis fuit, usque ad sexaginta et quattuor. ’Has aves maxima diligentia Sueci respicimus. Anno proximo (narrabat Svenus) quattuor ciconiae in tecto vicinarum aliquot minuta subsederunt, cito avolantes. Adhuc hodie de re maximo studio gaudioque colloquuntur’.

1 comentario

Keraunos -

Ciconiae pulchrae sunt. Quoquae in Polonia, ubi habito multae sunt Ciconiae. Ego multos Ciconias vidi, sed numquam in Ecclesia. Res est mira in Aragonia. In Poloniae Ciconiae praecipuae in abroribus vel domos parvos nodos habent.

s.p.a.