Blogia
Thersites

Aliud photographema apponere conabor, nam dubie in primo ciconias cerno. Valete.

2 comentarios

Thersites -

Pygmaei multi sunt nobis, optime Nemo, si magnitudinem conscientiae respicimus (ignoscat Caudex ille napoleonicus). Multos etiam cephalopodos in Hispania habemus, qui pedibus pro capite uti soleant, et gasteropodos, qui eo accurrant quo ventri ducere placeat. Nullo pliniano portento, crede mihi, caremus.
Si imagines placent, plura prommittam. Vale.

Nemo -

Pulchras descripsisti imagines! Et bene possum in utraque ciconias videre, sed nusquam cerno pygmaeos. Fortasse Pastrix noster potest pygmaeum idoneum invenire quem ciconiae tuae possint debellare! Gaudeo tamen quod harum avium et ecclesiae perpulchrae imagines descripsisti -- utinam talia aedificia possemus apud nos videre!