Blogia
Thersites

Necessarii

Meridie vel paulo post scribo, nam his diebus male cessere conatus scribendi prima vigilia, ut mos est.  Etiam difficile fuit, qua de causa nescio, ad alia bloga quoddam adscribere.  His ergo lineis pauca dicere liceat prius frustra dicenti, paucaque diu scribere timenti ut noctu possit.

Video et Pastricem et Neminem libellum Klimi legisse de arboribus, facetum, swiftianum opus de quo pauca scripsissem mense februario proximo, quo aegrotulus legerem.  Hanc commendabilem fabulam multo me melius commendant ambo, atque voluptati erit Sandrae parere.  Mihi quidem voluptas fuit memoria recolere holbergensem narrationem.  Ceterum hoc praestat amicorum sermo, bis terque recordatione frui praeteritis.  Quae igitur gaudio tibi fuerunt, facilius peribunt si solus vixisti, contra si necessariorum bene comitatus, millies perfrui poteris, toties quoties verbis illa sint vobis recolenda.

Res commonefacit quod quibusdam conventiculis nostris accidit jam saepius: nam, juvenes tum jocose convenientes (in cena praecipue mercuri dierum) cum jam hodie paululum consenescamus, joca atque facetiae nostrae nimis repetita esse interdum incipiunt.  Satis superque inter nos noti, nonnunquam verba convivae cujusdam recitare possemus ceteri priusquam os aperiat.  Si quis alienus adesset, quales nos existimaret, ridentes quaedam inania quae millies jam risimus?  Vesanos aliquando, diceret Alcibiades ille.

Hoc in cenis familiarium et necessarium accidit.  De hesterna cena, cras forsan.  Valete, amicae et amici.

0 comentarios