Gliscat latinitas
Multa his diebus accidunt circum me parumque ephemeridi vaco. Ex itinere regressus, denuo proficiscor, nunc Barcinonem pulcherrimam urbem Cataloniae caput, festinans ad diem filiae natalem celebrandum. Interim quot ceteri amici scribant lego, et excrucior interdum quod nihil eis legendum dare queam.
Sandra certiores nos facit novam in lucem editionem partam libri Harminii Koller cui titulus 'Orbis Pictus Latinus'. Quod opus plus quam triginta annos explevit, nisi fallor: ab initio mihi notum et saepe usitatum, nunquam autem uberius et utilius mihi visum est quam ex die quo usum 'vivum' linguae nostrae capesserem. Librum mihi parandum existimo, cum per interreti docear multa nova vocabula addita fuisse (inter alia scilicet computatralia); nihilominus parandum omnibus duco quibus cordi sit latine vel loqui vel scribere.
Etiam per blogum Sandrae aliud novum invenire possumus cujusdam Johannis Piazza nuperrime inceptum; mihi commune cum eo birotâ utendi est voluptas. Salvere jubemus hunc novum per ephemeridem cultorem latinitatis.
Sed jam abeo. Valete.
1 comentario
Sandra Ramos -
Ego etiam existimo omnibus Latinam Linguam uiuam amantibus esse parandum quoddam lexicon complectens multa uocabula noua et sensus latinos.
In Gaditana Leonis Insula scripsi cursim.