Facebook Twitter Google +1     Admin

Triangulum

Denuo musica in auditorio caesaraugustano. Orchestra symphonica hungarica, sub András Ligeti. Optime. Rossini, Bartok, Rimski-Korsakov. Grex capax et delicati murmuris et horrisoni strepitus. Placuit.

In ’Mandarino prodigioso’ Belae Bartok virgo quaedam gracilis in summo sedebat, poplite super genu. Quisque suum instrumentum temperabat: illa nihil. Etiam aspernari videbatur consurgere intranti rectori gregis: fecit denique, segniter autem, cum jussi sunt a rectore: stetit tum non sine gratia, uno crure fulta, vera Davidis imago, non illa Michaelangeli, sed altera mollior Donatelli. Orchestra symphoniam incipiente, illa denuo in sella commode sedebat, eam quasi jacere diceres. Quid illic agit?, ex me quaerebam quietam eam et sedentem contemplans, dum ceteri saltationibus insudarent. Sed tandem surrexit, triangulum arripuit, bis blande pulsavit (tin!, tin!), et iterum ad sellam. Cum desuefactus sim a symphoniis in praesentia, videte quo mens aberret mea. Quinque post minutas in ictu oculi stabat, bis tintinabat, sedebat. Res ridicula mihi visa est. (Postea, opere in finem vergente, plus laboris compositor triangulo paraverat.)

Ad memoriam venit brevissima pellicula in qua Franciscus Veber non totum gregem monstrat Bolero Ravelis canentem, sed unum tantum musicorum, eum qui tympanum, nisi fallor, pulsat. Partes musici agit histrio ille qui stultum maximum se fingit in ’Cena stultorum’. Nonne vidistis? Faceta est.

20/05/2008 19:46 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Ioannes Paulus Murgensis

Percussionis instrumenta operae Bartok caput sunt, itaque ab aliquo ea cani opus est. Sane triangulum facillimum cantu est resque non admiranda, autem opus vacuum sine eo videretur.

Vale, amice!

Fecha: 21/05/2008 12:41.


Autor: Thersites

Omnino tuis verbis consentio. Ridiculum certe non erat in re, sed in oculis meis qui nonnumquam huic ludo se dedunt, quoddam e toto exsecandi et id solum intuendi. Vale, amice!

Fecha: 23/05/2008 18:13.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris