Facebook Twitter Google +1     Admin

Harrius Potter et philosophi lapis

Quaerit amicus murgensis num fabulas Harri Potteris in Latinum conversas aptas existimem ad nostram exercendam linguam. Equidem primam tantum legi, ut supra legitis intitulatam, latinam factam a Petro Needham (librum emeram anno MMIII, quo editus est a Bloomsbury societate editrice; puto inveniri eum per rete licere, forsitan per www.bloomsbury.com/harrypotter). Hoc de me dicere possum: perlegi, fruitus sum, non pauca didici. Nescio cur aliis non paria accidere possint.

Labor Needham ingens fuit, nam molis non parvae est omnia nominare, quae hodie in usu sint, lingua nostra qua tam raro et indigne uti soleamus. Ejus laboris optimum plerumque aestimo exitum fuisse. Hoc certe vel illud dictum in dubio haberes num alio melius modo interpretari debuisset. Sunt etiam nonnulla quae mihi quidem parva viderentur menda. Quidni? Peccamus enim natio quaeque suis erroribus, sermoni proprio peculiaribus. Anglis videtur, saltem hispanis legentibus, difficilius distinguere quando imperfectum, quando perfectum esse debeat praeteritum tempus; subjunctivo etiam modo, mea sententia, nimis pepercerunt qui anglico sermoni assueti latinum loquantur. Sed Harrium Potter non legimus ut magis Ciceroniani fiamus: quem si petimus finem, Ciceronem legamus oportet.

Lege ergo, et fruere. Ut melius perpendere possitis voluptatem, en locus hujus primi libri ubi Harrius puer primum suum miraculum coram lectore facit:

"Anguis ocellos splendentes subito aperuit. Lente, lentissime, caput sustulit dum oculi oculos Harrii adaequaverunt.

"Nictatus est.

"Harrius oculos defixit. Tum celeriter circumspexit ne quis spectaret. Nemo spectabat. Anguem respexit et nictatus est ipse.

"Anguis subito motu caput vertit ad avunculum Vernon et Dudleum, tum oculos sursum ad tectum sustulit. Harrium ita contemplavit quasi manifeste diceret: 'id semper patior'.

"--Novi --per vitrum Harrius mussavit, quamquam nesciebat an anguis se audire posset--. Debet molestum esse.

"Anguis fortiter adnuit.

"--At ubinam natus es? --rogavit Harrius.

"Anguis cauda titulum parvum juxta vitrum positum fodicavit. Boa constrictor, Brasilia.

"--An jucundum ibi erat?

"Boa constrictor titulum rursus cauda fodicavit et Harrius plura legit: hoc exemplum in saepta ferarum natum est.

"--Intellego. Itaque nunquam in Brasilia fuisti?

"Angue abnuente, clamor ingens post Harrium ortus utrumque perterruit:

"--Dudley! Domine Dursley! Huc venite hunc anguem inspecturi! Nunquam credetis quid faciat!"

Satis purum et liquidum, nonne?

14/03/2008 14:17 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Ioannes Paulus

Gratias tibi ago amice per versus transcriptos. Ut scis, mea lingua latina praesens interest. Ista fabula bonum exemplum usus praesentis linguae latinae est: paucae sententiarum subiectarum (hocne modo dicitur?), rectior oratio. Equidem nihil pulchrior operibus auctorum vetustatis est, sed quoque opera simplicia scribenda esse tironibus puto, nam id studium discendi et venusta lingua nostra fruendi incitat.

Fecha: 16/03/2008 04:37.


Autor: Thersites

Si hodierno gestis latino, nihil potius quam hac rete qua communicari possumus amentes alioquin rari... Inspice, sis, 'Ephemeridem, nuntios latini universi' (cujus nexus ecce a dextra), quaere greges qui multi per rete inveniri possint latiniloquentium...
Ceterum, si latinum profiteris (itane?), scito hoc hodiernum vivumque esse optimum docendi utensile; haec saltem est firmissima mea opinio. Vale

Fecha: 20/03/2008 21:21.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris