Blogia
Thersites

Senium titillandum

Fabulam magi Potter perlegi. Quae fruitio! Bonum vincit, malum vincitur. Sed auctrix lectorem nare perducit usque ad ultimam lineam. Fateor litteris istis ad juvenes conscriptis raro me delectari. Potteris fabulam nunquam legissem nisi filia puella quotidie aures illis nominibus tutundisset Hermione, Dumbledore, Voldemorte. Hodie autem, aliquot praeteritis annis et prioribus Potteris fabulis devoratis, potiora sunt filiae adulta aetate legenda, en pater contra, tribus milibus plus annis natus, anxius de anastasi Dumbledoris, de Snapis mysterio, de exitu Potteris. Rubente facie, faciem libri alia charta cooperueram, ne majestas turbaretur doctiora atque severiora legentis...

Nepios! Senio confectus, quam ridicule! Sed vivus, dum avidus...

1 comentario

Ioannes Paulus -

Istam fabulam ad linguam latinam transduci rescivi. Iam tum perpendo num mihi legenda sit. Eamne aptam ad linguam latinam exercendam existimas?