Facebook Twitter Google +1     Admin

Caelestis Eichenseer

Hoc mense nisi fallor periit Caelestis Eichenseer, tribus et octoginta annis abhinc natus in Bavaria, cultor inter primos ejus latinitatis quam vivam appellant: utrum alia coli possit, me ipsum interrogo. At, fateri debeo, multos per annos equidem credidi latinum coli posse nulla quotidiana exarata linea, quod hodie mihi plane absurdum videtur: plerisque qui docemus item accidisse suspicor. Sed interdum hinc illinc varias quaerabam vias latino fruendo et fruitione docendo: quibus Caelestem non obvium fieri difficile plane erat. Per libros et commentarios periodicos velut Palaestra Latina et alios, ille vir multos nostri saeculi docuit ex longinquo.

Mortis notitiam attulit rete. Eadem ad me pervenit hic nexus, aditus ad verba Caelestis (et Terenti Tunberg):

http://www.youtube.com/watch?v=XIVgpKGUavI

Cum mortem acceperim, librum quaesivi Caelestis, qui liber (ferme certus eram, quamvis nomen ejus mente amisissem) domi erat. Frustra. Hodie autem mane, cum convalescens nubeculatam Titini relegerem 'De sigaris pharaonis', in nomen interpretis incidi: 'in Latinum convertit Caelestis Eichenseer, auxiliantibus Gaio Licoppe et Francisca Deraedt Bruxellensibus et Sigride Albert Saravipontana'. Lectio voluptas fuit, ceteris etiam attentior, amicis tributus honos, praesertim Caelesti.

28/02/2008 17:40 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Pastrix

Gratiae tibi agendae sunt maximae, optime Thersita, quod nuntium de Patre Caeleste defuncto diario tuo inseruisti. Quem ipse non audiveram,(neque cognoram nisi scripta tua avide quasi cottidie legerem) quanquam jam diu Vocem Latinam, cujus ille erat moderator impigerrimus,accipio et lego. Virum ipsum optime cognovi et haud semel sessionibus ab eo institutis interfui. Obitus ejus ingentem jacturam significat Latinitati Vivae, cujus fuit acerrimus et doctissimus propugnator.
Sit ei terra levis !

Fecha: 04/03/2008 23:36.


Autor: Thersites

Amen, Pastrix optime.

Fecha: 05/03/2008 09:09.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris