Facebook Twitter Google +1     Admin

Marcellinus commentarios legens

Nemo, opinor, nostri saeculi non agnoscet quae pagina ante oculos esset Marcellini dum historicus Gallias describeret in libro 15, 11, 1:

"Temporibus priscis, cum laterent hae partes ut barbarae, tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes. Et Gallos guidem, qui Celtae sunt, ab Aquitanis Garunna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus postque oppida multa transcursa in oceano delitescens. A Belgis vero eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae; qui fluentes per Lugdunensem, post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum Luteciam nomine, consociati meantesque protinus prope Castra Constantia funduntur in mare. Horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi ea propter, quod ab humaniore cultu longe discreti nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certavere Germanis. Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis, facile in dicionem venere Romanam."

Ammianum videmur deprehendisse Caesariana persequentem verba. Nonne venustum? His aliis vero verbis quibus jucunde Gallos sui temporis describit, paulo infra, syrus rerum scriptor e proprio hausisse fonte mihi videtur:

"Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi jurgiorum et sublatius insolentes. Nec enim eorum quemquam, adhibita uxore rixantem (multo se fortiore et glauca), peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa, inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admixtis calcibus emittere coeperit pugnos, ut catapultas tortilibus nervis excussas".

Quid illo femineo jucundius Obelige?

07/02/2008 17:43 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris