Facebook Twitter Google +1     Admin

Decadentis Romae plura

20080205210439-8ii1-037.jpg

De primatibus romanis querebatur Ammianus, musicae pro armis deditis, histrionibus pro bibliothecis. Paulo infra (14 7 25) has addit historicus de plebejis querimonias:

"Ex turba vero imae sortis et paupertinae, in tabernis aliqui pernoctant vinariis, nonnulli sub velabris umbraculorum theatralium latent (quae Campanam imitatus lasciviam Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus); aut pugnaciter aleis certant, turpi sonu fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes; aut, quod est studiorum omnium maximum, ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis per minutias aurigarum equorumque praecipua vel delicta scrutantes. Et est admodum mirum videre plebem innumeram, mentibus ardore quodam infuso, e dimicationum curulium eventu pendentem. Haec similiaque memorabile nihil vel serium agi Romae permittunt."

Quam jucunda nota, illa de naribus! Ceterum, illi romani de curribus curulibusque victoriis pendebant, hi europaei de pedifollicis pugnis et de ligaminis cruralibus lusorum. Forsitan etiam nos, perinde ac illi, decidimus.

Imaginem addo alterius Montis Caji faciei, luce occidentis solis coloratae. Valete.

05/02/2008 21:06 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Si nihil de Europaeis dixisses, scriberem discipulos hodiernos apud universitates ab illis nebulonibus Romanis haud longe distare videri. Nam ego discipulus puto me posse meam ipsius umbram in his ignavis plebeis descriptis conspicere, necnon condiscipulorum cervisiam in terram negligenter fusam olfacere. Nonne idem potest dici omnibus de aevis et praesertim de discipulis? Quid enim aliud sunt carmina illa ut vocantur Burana quam eadem verba ad pedes apta? Placet aliquando decidere, ut placet omittamus studia, nam dulce est desipere!

Fecha: 07/02/2008 17:54.


Autor: Thersites

Opportune dixisti, probe Nemo. Alia multa adducere poteras, a Francisco Villone usque ad studentes Bavariae: rixae, vinum, duella. Etiam dominus Ludovicus noster Salmanticae non oblitus est theologiae studere
sin perder mañana
su leccion de prima
y al anochecer
lección de sobrina.
Puntum est 'in loco'. Dulce est desipere in loco. Illud monstrum est, quod 'studiorum omnium maximum', quod 'ab ortu solis ad occasum', quod minutiae, quod nihil serius agi possit. Ceterum, quorsum seria, nisi disipiendum esset quandocumque?

Fecha: 08/02/2008 23:51.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris