Blogia
Thersites

Pruina

Sero experrectus (cum multum heri cum amicis comesum et potatum ad tertiam tandem vigiliam lectus me exciperet) rus diu percurro. Sed visus perit ictum ultra sagittae: omnia sunt in nebulis. Quinque gradus negativi. Herbae, arbores glacie candidas se monstrant: parvulam mundi partem video, sed quantum circumspicio formam, lucem, majestatem habet ultraterrenam.

Rusticus quidam praetereuntem me interpellat. Cursum retineo, ne inurbanum me praebeam. 'Bonam pruinam habemus!' 'Pruinane? Nequaquam. Hoc gelu est!' Sed quae est differentia? 'Gelu est plus!'

Pruina: quam hispani 'escarcha' vocamus. Hac ex parte etiam verbum audivi 'cencellada'. Nuper in Delibes novum lego 'carama'. In via rusticus me correxit: non 'escarcha', sed 'hielo'. Quot verba, quot pulchra et varia sermo meus hac in parva paeninsula suppeditat! Quot alia erunt aliis in locis, in America praecipue? Persaepe eis utendi dulcedo me cepit. Cur latine (tum quaero) hic scribo?

Sed latine scribo, et volens. (Ceterum tempus denique castellano est sermoni.) Et non modo ex aliorum verbis nostra lingua ditatur. Dulce est alios homines intelligere, eorum verbis uti. Sed etiam tu qui loqueris sermonem creas. Quisque enim sermo se abstracte intelligi sinit, abstracte dico, id est, praeter loquentium usum. Cur latine loquor, loqui videor quasi infans verba parum nota quaerens, viam perscrutans qua cogitata exprimere queam, conscius me persaepe nec brevissima nec aptiora inventurum. Ignorans, dum loquitur, velut infans agit: ideo suum exprimendi modum adquirere debet, quia praesto non erant dicta trita vel sententia quae, cum jam omnibus admissae essent, sensum eaedem facilius detegerent. (Facilius et, magna pars, breviore et lucidiore via; sensus etiam crassior.)

Forsitan quia infantem iterum me videam, latinum scribere placeat.

0 comentarios