Facebook Twitter Google +1     Admin

Laculus Le-mannulus

20071227224430-7xii27-063.jpg

Caelum sine nubibus. Lux solvitur per levem caliginem.

Heri etiam non disputavi cum collega. Recens commentarius de educatione 'Pisa' vocatus alios commovit; alii autem commoveri non siverunt et notitias illius commentarii respuunt tanquam fallaces. In horum numero hesternus erat collega. 'Res non tam male se habent'. (Hanc opinionem odi: dici semper potest animo securo. Notionem inducit aliquem exaggerasse dicentem 'quam' male se habeant: non jam ponderandum est utrum male sint necne.) 'Tibi forsan aliter videatur; equidem judicium illud rectius puto'. (Cupidus non sum disputandi; hic collega mathematicus est; jam mense proximo ab alio collega, casu etiam mathematico, intemperantia verba exaudii de eadem re.) 'Vobis litteratis' (linguam tene, Thersita!) 'vobis litteratis semper praeterita fuerunt potiora; sed plures doctores vestrarum linguarum Universitas creat hodie quam nunquam antea!' (Mathematicum dixi? Arithmeticum dixisse debui.) 'Etiam nostro saeculo eduntur plures volumina Graeca et Latina quam quoquam alio'. (Hoc argumentum saepe in manibus est. De librorum qualitate abest aestimatio.)

Quid respondeam? Natale est. Tempus amoris, benevolentiae, pacis. (Casu lego nunc historicum quendam latinum in Hispanicum nuper interpretatum. Inter urbes quas historicus citat hae apparent: 'Treves', 'Mayence'. Quorsum haec Francogallica verba? Num novisset interpres hispanico esse sermoni vetera vocabula 'Tréveris', 'Maguncia', ad Augustam Treverorum, Mogontiacum proprie vocanda? Num scit ille saltem ubi sint illae urbes? Ex Latino vere interpretatur, an ex Francogallico, ut solebant interpretes centum abhinc annis? Non, tempus praeteritum melius certe non fuit.) 'Felix natale, care collega', dixi atque abii.

Ceterum hodie est caelum multo dulcius. Peior caecus non est quam qui oculis incedit clausis. Qui rosas vult videre, non lilia, non viola: rosas videt.

Ecce subfallax photogramma: parvus lacus irrigationis Lemannus videtur, nonne?

27/12/2007 22:49 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Ludovicus

Os meus olhos são uns olhos.
E é com esses olhos uns
que eu vejo no mundo escolhos
onde outros, com outros olhos,
não vêem escolhos nenhuns.
Quem diz escolhos diz flores.
De tudo o mesmo se diz.
Onde uns vêem luto e dores,
uns outros descobrem cores
do mais formoso matiz.
Nas ruas ou nas estradas
onde passa tanta gente,
uns vêem pedras pisadas,
mas outros gnomos e fadas
num halo resplandescente.
Inútil seguir vizinhos,
que ser depois ou ser antes.
Qui rosas vult videre, non lilia, non viola: rosas videt

"Cada um é seus caminhos.
Onde Sancho vê moinhos
D. Quixote vê gigantes.
Vê moinhos? São moinhos.
Vê gigantes? São gigantes."

António Gedeão/Rómulo de Carvalho

Fecha: 28/12/2007 19:16.


Autor: Thersites

Ave, frater! Quam pulchras 'quintilhas' (nisi verbo prave utor)! (Ceterum ignosce mihi quod 'non viola' pro 'non violas' scripsi.) Faustissimum habe novum annum, mi venator poetice!

Fecha: 30/12/2007 00:07.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris