Facebook Twitter Google +1     Admin

Iterum de emeritis

20071009232216-7x7-176.jpgVir in photographemate José Manuel Montorio est, quocum convenimus in Sancta Cruce proxima dominica. Quam mirum! Habitat ille Bursaone (ubi natus erat) non longe a domo mea! Eos homines, tot tantaque passos, admirari me jam dixi: in eorum oculis patent et dolor laborum et securitas e probitate orta. Quot eorum mortui sunt, utrarumque partium! Et qui vivunt adhuc, quam relicti sunt a partibus nunc agentibus! (Nullus, nisi fallor, administer communista vel socialista a Caesaraugusta in Sanctam Crucem iter fecit ut 'guerrilleros' honoraret.) Sed quid illis? Humiles cum baculo senectutis, sed non submissi, et ab ipsorum erroribus erepti, etiam subrident...
09/10/2007 23:24 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris