Facebook Twitter Google +1     Admin

Basilius

Basilium heri casu conveni, quem amicum jam annum paene totum non videram: aedes praetereuntem me quas illi nondum sciebam esse, e fenestra conspexit vocavitque. Valde gavisus uterque, villam nuper emptam percurrimus, ille domicilium superbus monstrans, contentus ego quod tristitiae in Basilio ne granum quidem perspicere possem. Nam illum ab uxore abscesisse notitia ad me pervenerat, confirmaverat filius ejus adulescens.

'Scies me cum Helena jam non vivere', repente dixit ante cerevisiam, aliis jam locis exhaustis. Annui, atque gaudere me dixi quod non tam moleste ferret. 'Moleste?', respondit. 'Immo bis natus sum'. Et relatum fecit ultimorum temporum matrimonii, cuius minuta repetere nolo, cum non semper homines satis mites ac generosi simus eis quibuscum viximus. 'Sed cum illud vidissem irreparabile esse (concludebat Basilius suorum relationem malorum) et tali modo Helenam mecum se gessisse, consilium cepi novae incipiundae vitae. Nunc aliam sponsam habeo. Ecce'. Posuitque in manibus photographema juvenis cuiusdam, procero corpore, limpida facie, oculis caesiis, flavis capillis.

'Pulchra est certe', laudavi. 'Slavica videtur'. 'Russica est'. 'Mirum! Et quo modo eam invenisti?' 'Iter ad Moscoviam feci ut eam convenirem. Attende, jam scis esse me virum valde laboriosum: mihi tempus quod teram non est. Ideo quaesivi per officinam matrimonialem, quae tres vel quattuor conventus mihi praebuit. Ex iis haec Alina maxime mihi placuit: femina est laeta et dulcis.' 'Spero utrique bonus exitus sit'. 'Erit certe, nam tarde et caute acturi sumus: primum in Hispaniam duos menses veniet; si placet, deinde cum filio rursus veniet. Vide: uterque melius vivere conamur. Helena juventutem suam mecum perdidisse praedicat. Equidem iterum nolo cum commoda burgensi vivere. Haec perdidit matrem patremque, maritum habuit qui eam verberaret, vitam agit pauperrimam. Divitias, luxuriem non quaerit: satis est illi vita mediocris'.

Basilium admiror. Homo est probus et callidus. Et vitam suam regit expeditissime, mirum ad modum. Omnia spero illi atque Alinae optima fore.

27/09/2007 23:00 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris