Facebook Twitter Google +1     Admin

Sua si bona norint

Hos dies luctandum est mihi cum propria misanthropia: domo exire, commercium habere cum proximis quasi moles est. Etiam hoc blogii adire, epigraphen premere novum scribendi commentarium taedet. "De qua re nunc loquar? De temperamento caeli jam pudet, ne rusticus videar in anabathro loqui quasi tempus silentio terere non melius foret quam aures alterius garrulitate. De cogitationibus non placet, vel quia tristes subinde vel nimis intimae. De libris? Sed hanc memoriam Evelini Waugh inter oscitationes peragro!" Quod denique fit, ordinatrum claudo lectuloque me committo.

Attamen nulla est conspicua causa cur melancholicus sim. Annus incipit in Academia, quod placet mihi. Discipulos habeo, quantum vidi, optabiles. Et necessarii et cognati bene se habent. Quid ergo accidit? Nescio. Phasis adest, opinor, quae sicut venit eodem abibit modo.

Heri autem domum reversus sum vigore gaudioque plenus. Nam dies totus in agro amicae laboravi tanquam verna: maritus enim aegrotabat et amygdala colligenda erant ante quam Juppiter imbres in arbores iterum jaceret. Ibi ergo convenimus sex octove animi studiosi, totque eorum (sed non ita fortiora) corpora. "Quid? --aimus--- Quinque et viginti tantum arbores? Cito res fiet." Et laborem coepimus alacritate summa. Quomodo amygdala colligantur vultisne scire? Primo sternuntur sub arboribus 'mantae' quae vocantur, scilicet lodices magnae quo nuces cadant. Quem ad finem deinde arborum ramos virgis tunduntur. Postremo e mantis collecta amygdala in saccos reconduntur quibus transportantur ad Cooperativam: ibi machina quaedam nuces terget crustam viridem tollendo. Domum denique referenda sunt et humi sternenda, ut aliquot siccentur dies.

Dies longus fuit. Septem et decem magnos saccos plenos fecimus. Sed illum '0 fortunati nimium' quod mane canebamus, vix vespere cantilare valebam. Domum laeti regredimur, sed plane defessi. Ideo nihil scripsi, lectuloque me commisi. Valete.

23/09/2007 23:11 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris