Facebook Twitter Google +1     Admin

Grando

Pax septembris qua fruebamur finita est: nubes nigrae mane per caelo rotabant ominoso silentio, primo autem vespere jam musica canebant tonitruum et lumina fulgurabant crebra. Guttae aliquot tecta repente coeperunt tympanizare, facta postea est symphonia crescendo et accelerando, et quod vix exspectabamus denique accidit: caelum in capita nostra ruit. Non domum nostram ruere, sed alias aedes in nostram domum ruere credebamus, adeo inmanis fuit strepitus. Per fenestras viam adspicimus: alba tota erat, flumina currebant grandinis quidquid obvium fiebat rapientia. Procella praeterita, viam descendimus: grandines grandes erant quanta ova columbae.

Domum reversus (eram domi mei pupilli Pauli, qui hodie duodecimum annum implet) calamitatem ficulneam contemplari potui: ficus, qui magnum et dulcem proventum fructuum dabat, folia vel amiserat vel discisa praebebat. Valete, dulces ficus! Vobis fructus sum dum contigit!

X mihi telephonavit. Ait mutationem climaticam subinde crescere atque crescere...

18/09/2007 23:30 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Caelo sereno pergratus in litore Lacus Michigan mens september est,arbores gliscunt et temperamentum caeli gratissimum est.

Fecha: 21/09/2007 01:14.


Autor: jlcg

Legebam hodie librum secundum Iliadis et inveni nomen "Thersites". habitus et mores eius foedi sunt.

Fecha: 21/09/2007 01:33.


Autor: Thersites

Mentire si effigiem Adonidis esse mihi praedicerem. Sed quae corpori gratiae desunt, non ita animo. De Homero (qui natus est eodem atque ego loco, scilicet Abdera) plura dicerem. Hoc satis sit nunc: polla pseudontai aoedi.

Fecha: 23/09/2007 23:19.


Autor: Thersites

'Mentirer' quaeso legas.

Fecha: 23/09/2007 23:20.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris