Facebook Twitter Google +1     Admin

Pigra diligentia

De magistratibus eligendis in Hispania tractare non placet. Ubinam tale visum fuit unquam, in municipalibus rectoribus eligendis ut nemo quid dicat de sua urbe vel de suo oppido candidatus, sed ubique locorum eadem latrent duo idem vel tres maximi heroes, partium taediosa capita? Interim Sarkozius caesariana celeritate consilium instituens hominibus sinistrarum cooptatis, Germanicam cancellariam visens, nobis memorat esse etiam Pyrenaei...

De munere meo loqui fugio quantum possum, ne urar.

De temperie caeli scribere pudet (quanquam iterum pluit, magna res et potabilis!).

De libris vel de Latinitate minimus hodie est captus meus...

Audio jam te dubitantem an magis sim piger an diligens:

Quare ergo, Thersita nequam, scribis?

Primum, quia volo. Alterum, quia mihi placebat legere quotidie quod amicus quotidie scribebat... Forsitan etiam amicis quibusdam haec interdum legere paululum juvabit... Mihi ergo scribo, lector severe, nec non et amicis. Probasne?

19/05/2007 22:15 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Reginaldus

Reginaldus Thersitae P.D.S.
Mihi placuit legere cur libenter commentarios de te scriberes. Tecum consentio: nulla est causa scribendi melior quam delectatio ipsa scribendi. Quod ad civitatem spectat, magnas spes in Sarkozio pono ut Francogalliam sopitam in dignitatem redintegret. Haec alioquin libere dico quoniam etsi in Francogallia laboro, civis Belgicus sum. Vale.

Si cupis, vide blogum meum: renaudmercier.blogspot.com

Fecha: 20/05/2007 09:26.


Autor: Thersites

Pergratum fecisti, Reginalde Bruxellensis vel Insulane, quod ephemeridis tuae notitiam dedisti. (Oppidum quod habitas Hispani olim, cum adhuc Hispanice loqueremur, 'Lila' appellabamus, eodem vocabulo quod syringas quas vos 'lilas' vocatis; sed Lille ab 'L'île' vel 'L'Isle', id quod 'Insula' Latine nisi fallor venit).

Utinam de Sarkozio tam bonam spem habere possem: sed nimis senex sum (natus saeculo XIII a.c.n., ut scis, eodem demum anno atque Glaucus Diomedis hospes) quam ut spe ulla delecter.

Addam nexum blogii tui, omnibusque amicis id commendo eruditum copiosumque. Bene venias, docte Reginalde!

Fecha: 20/05/2007 21:42.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris