Facebook Twitter Google +1     Admin

Aberratio II

Taxus ergo maximi aestimabatur apud Gallos, adeo ut ipsius arboris nomen subinde sibi caperent etiamque locis quae incolerent: qua de causa e Gallico nomine 'eburo' (quod 'taxum' significat) proveniunt Eboracum in Britannia, Ebora in Lusitania multaque alia Évora, Embrún, Ivry, Ypres, Évreux, Yebra (praeter Teixido ceteraque vocabula e Latino exeuntia: omnia in fines Celtarum). Etiam Eburones nomen taxi sibi sumpserunt.

Sed taxus toxica est: Cativolcus demum Eburonum dux sibi mortem conscivit (ne in Caesaris manus incideret) sucum bibendo e taxeis bacis, ut fuse aestimatur, quamquam in Bello Gallico (6 31) laconice imperator ait: "taxo se exanimavit". Nonne significatio adjectivi 'toxicus' facile explicaretur si Graeco 'tóxon' eadem esset origo ac 'taxus' Latino? Eo magis quod 'phármaka toxicá' sibi magis velit 'venenum arcus', nec praecise 'venenum sagittae' (inficiendum enim venenum est semper sagittis, nunquam arcui).

Ceterum, unde verbum Latinum 'taxus'? Meillet ignorare fatetur. Etsi origo verbi 'toxicus' fortasse nova hypothesi non egeat, haec trium verborum congruentia fortasse consanguinitatem roborat inter 'taxum' et 'tóxon'.

Taxorum numerus valde deminutus est, cum eam homo arborem avide quaereret. Quandiu supererit mea taxus, dico quam oppidani mei 'pinum' vocant?

18/04/2007 22:16 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Cancro mammae remedium praestantissimum Taxol est. Taxus brevifolia oriunda e litore occidentale Americano fert Taxol. Taxus baccata vulgaris in hortis Americanis est, sunt septem arbores in horto meo.

Fecha: 19/04/2007 03:16.


gravatar.comAutor: Ludovicus

Taxus baccata in lusitana lingua dicimus “teixo”. Et quamquam illa planta “taxus baccata” rarissima sit lusitaniae in temporis hodiernis, plurimi sunt vici ut “Teixeira”, “Teixido”, “Teixoso”...

Vale semper.

Fecha: 19/04/2007 19:23.


Autor: Thersites

De Taxol nihil sciebam; utinam spei ultra vivendi taxo sit. Quod ad me, inter nomina familiaria (quibus fere innumeris usus sum, Abderita triginta saeculis!) est etiam illud "Tejeda". Iterum taxus!

Fecha: 20/04/2007 22:41.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris