Facebook Twitter Google +1     Admin

Liquor caelestis

20061207165557-5iii17-032.jpg

Pluit, pluit.  Iam erat opus.  Pluvia raro tristitiam mihi attulit, sed magnum solitudinis desiderium.  Puer eo me abscondere solebam unde nullius vocem audirem praeter imbrium et guttarum e tegulis stillantium, et legebam, delineabam, vel nihil omnino agebam nisi aquarum musicas exaudire.  Adhuc placet mihi pluviae silentium.  Tacent etiam aves, dum terrae sacrum, immane corpus vitalem liquorem combibit: exspectant nimirum donec amplexus hic caelique tellurisque giganteus consumetur.  Ob quem parvula est omnis vita, mors etiam parvula est res.

Hanc amoenam imaginem e cathedrale Salmanticense anno praeterito sumpsi.  MEMORARE NOVISSIMA TVA, ET IN AETERNUM NON PECCABIS.  Mira res: quoties novissima mea memoravi, toties peccandi me cepit cupido.  Eundem effectum habent in me hi continui, autumnales imbres: pectus dilatari videtur, imitari ambiens hoc magnificum, pulcherrimum peccatum naturae.

Valete, amicae, amici: peccate quanto et quoties in mentem veniat, modo in amore peccetis, nec contra amorem.  Etiam si ob amorem peccatis, imbribus autumnalibus, universali naturae amore, peccata vestra luentur.

07/12/2006 17:13 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Mirabar quod titulum sub calva modo dimidiam partem tabulae compleat. Scisne num artifex qui hoc scripsisset voluerit plus scribere an spatium maneat pro hominis quidam mortui nomine?

Fecha: 08/12/2006 00:16.


Autor: Thersites

Titulus, si memoria non fallit me, erat in claustro cathedrali (quod terrae motus Olisiponis deruit dimidiato saeculo duodevicesimo); sitne ille suo loco necne nescio. Puto epigramma esse additivum, nec originale; hoc conjecto e paratis quattuor scripturae lineis (quarum tribus tantum utitur sententia quam legimus), etiam ex oppositione Renascentis imaginis elegantis et vulgaris textus Tridentum redolentis. Sed Allah sapientior.

Fecha: 08/12/2006 19:37.


gravatar.comAutor: Petrus

Putasne re uera omnia crimina ob amorem siue in amore commissa esse ignoscenda? Vnde haec suauissima noua doctrina? Maritum igitur amicae meae cuius amore sum captus ob ipsum eiusdem amicae amorem mihi sine peccato occidere licet? Delirio potius quam ratione praeditum te scripsisse suspicor.

Fecha: 10/12/2006 03:15.


gravatar.comAutor: Petrus

"etiam ex oppositione Renascentis imaginis elegantis et vulgaris textus Tridentum redolentis"

Cur "vulgaris textus"? Putasne Sacram Scripturam (cf. Sirach, 7,40) esse vulgarem? Putasne Sacra Biblia post Tridentum esse conscripta?

Fecha: 10/12/2006 03:29.


Autor: Thersites

Gratus es mihi, Petre, cum dignum me judices docta tua reprehensione. Sed ob amorem vere putasne illum maritum te occisurum? Bis erras, si jam semel errasti saevo maritatam amando.
Absit omen! Illud scelus, non peccatum appellarem. Sit autem quodlibet: hac in ephemeride meum non est docere. Et quia nulla verba aestimo sacra, etiam non mea.
E Vulgata ductus, titulus vulgaris nonne est? Si sententiam meam audire pateris, etiam metu admonere est vulgare. Quod hoc temporis docentes Christifideles minus juvare patet (eis ergo gratulor) quam me puero. Hoc Tridentinum est: non textus ipse, sed selectio textus. Cura ut valeas, Petre amice.

Fecha: 10/12/2006 15:23.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris