Facebook Twitter Google +1     Admin

Moncayo

20061129102054-6x26-055.jpg

Hoc commodum imaginibus inest, quod die quo (ut hoc) parum temporis vacet, qualibet uti possum ut celeriter ephemeridis impleri videatur.  (Celeriter.  Esca celeris, blogium celere.  Non mihi placet.  Tempus autem non vacat, Thersita.  Noli philosophari.)  Immorari scribens certe mallem, hoc praeter alias causas, quod melius scriberem vel minus mendorum committerem.  Hoc autem ante quinque minutas mihi perficiendum est.  Ergo sinite, amici, ut aliquem inter vos salutem.

Laetissimus enim sum.  A multis enim legi quamquam non primum erat mihi propositum, magna voluptate afficior cum has litteras benivolentia scio lectas, ex longinquo praesertim ab amico Americano: jlcg (ut se vocari voluit) commentarium benignum ad me misit ex Michiganensi republica.  Hoc contra ad te mitto, pignus amicitiae, photographema octobris superioris exeuntis, quo Montem Cajum occidente jam die videre potes.  Montem Cajum, quem circum colentes 'Moncayo' vocitant, poeta Martialis (non longe ab eo natus) cecinit pluries et vocavit 'senemque Cajum nivibus'.  Hodie nix nulla est in eius sacro capite.

Cum possim, in atlante quaeram Kalamazoo.

29/11/2006 10:23 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: javier delgado

Amigo: en el Heraldo de hoy jueves 30 de noviembre, en la sección de Artes & Letras, en su página 3, en mi columna "Jardines cercanos" hablo (bien)de este blog. Por si te interesa saberlo. Un abrazo.

Fecha: 30/11/2006 13:38.


Autor: Thersites

Quod scripsisti legi, amice Javier, de quo gratias ago tibi toto corde. Ignoscas quaeso quod non nostra communi lingua utar, sed propositum est hic alia non uti, et te scio hanc optime intelligere. Vale quantum volumus te amantes.

Fecha: 01/12/2006 13:04.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris