Facebook Twitter Google +1     Admin

In taberna aliquando sumus

Discipulae obvius factus ad potandum aliquid in tabernam vinariam invitavi.  (Harum in Hispania non desunt: ibi praecipue colloquia ceteraque commercia persaepe agimus Hispani.)  Primum universitarium annum ea nunc agit in oppido cujus nomen nunc tacebo.

Quid?  Qualis vita?  Quid agis?  Qualis tibi se gerit Universitas?  Puella, ut est laeto animo ingenioque prompto, tristicula respondet: Philologiae Hispanicae studere coepit, sed eo decepta est quod nonnullas disciplinas sentit esse vel immodice technicas, vel demissas supra modum.  De Latino inquiro (in quo haec puella eminebat):  "Ibi pessimum fit! (ait illa).  Studentium dimidia pars nihil unquam sermonis Latini viderunt, omnes ergo tempus terimus discendo 'rosa rosae'!"  (Cui facilius credo, cum jam aliquoties haec accidere audivissem.)  "Phoneticae professor jam tertium mensem mutationes phoneticas de quibus nihil intelligo in conclave legit!  Ferre non possum!"  Quae ergo disciplina magis te juvat?  Caput agitat: nullam optabilem invenit.  Re vera mutandum sibi consilium fortasse decernat: Universitatem relinquere, ad musicen et clavem regredi sibi forsan sit melius.  Nihil contradico.  Tacite cogito ei potissimum fore cuilibet rei laeto corde operam dare, quam affectam taedio tempus terere juventae.

Haud semel historiam similem audivi.  Studia humaniora ferream in Hispania aetatem nunc transeunt.  Universitas, Lyceum, professores saepe studentes juvenile spe defraudamus.

Cetera forte pulcherrimae amicae optime succedebant: in taberna multum hodie risimus!

30/11/2006 23:50 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Rhodiginus

eadem et ego saepe e ueteribus discipulis meis audiui. multi dicunt obliuiscere latinum et graecum sermones quos in lycaeo didicerant , quoniam alii uniuersitarii discipuli eos omnino nesciunt. Quaestio est utrum professores debeant incipere a declinatione rosa, rosae an a difficilioribus textis.
non omnes discipuli similem cognitionem de classicis linguis habent .

Fecha: 01/12/2006 00:31.


Autor: Thersites

Quod hodie in Hispania et in studiis humanioribus omnes discendi gradus ad INFIMUM scientiae SEMPER adaptentur, hoc perferre aequo animo non possum (discipularum causa ut quacum heri conveni, inter alia), sed quaestionem, Rhodigine care, antea puto quaerendam: in Universitate, mea sententia, de plerisque jam actum est. Nisi de primordiis omnino Latinis loquaris: tum etiam dubito quin 'rosa rosae' sit optimum initium: 'Avete, amicae, avete amici!' nunc gratius duco.

Fecha: 01/12/2006 17:58.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris