Blogia
Thersites

nugae

Sanctus Iohannes pluviosus

Cum leviores res adire decrevissem, hodie vobis, lectores benevoli, fabulam ridiculam narraturus sum.  En illa:

Publicae institutionis exactor in classem intravit et puellam interrogavit: «Dicas mihi quo modo Pandorae vas fractum sit!». Et puella, flere incipiens: «Vas illum non fregi... Cur id frangerem?... Iuro me semper in classe mansisse, et magister testificetur...».
Exactor magistrum adfatus est: «Responsum huius generis numquam audire voluissem! Intellexistine quid discipula tua dixerit?». «Quod ea dixit verum est!», respondit magister; «certe puella noxia non est, quia numquam a classe discessit! Utinam verus reus deprehendi possit!».
Tunc exactor, exardescens, cucurrit ad scholae rectorem: «Quis Pandorae vas fregerit neque discipuli, neque magistri in hac schola mihi dicere sciunt!». Et scholae rector: «Defervescas, exactor! Vas hoc ne sit sane reparabile: certe, tamen, pretium eius profusum esse non potest! Cui frangit resarciendum est?
Dicas mihi quantum sit detrimentum!».

Fabulam re vera non ego narravi, sed in pagina interretiali eam inveni, quam tibi commendo: EPHEMERIS. Nuntii Latini universi (http://ephemeris.alcuinus.net/).  In ea plures fabulas, nuntios, nugas plurimas et jucundas invenire potes.

Vale. 

 

 

Inania

Heri nihil scribere potui, quod mihi molestum est, nullum diem sine linea praeterire aventi.  Etiam cum lego quod scripsi nimium gravitatis in verbis et rebus invenio, cum ephemeridem incipiens gravia ac levia tractare pari pondo decrevi.  Sed omnium primum hoc nobis esse deberet: verbum nullum scribere nisi ad honestam voluptatem prospectans.

Nescio quid jucundum hodie narrare vellem, quomodo olim aestate agere saepe solebant acta diurna (hodie vero persaepe et vere et hieme) et nuntium edere velut illud:

"Investigatores Universitatis Flederburgiensis (Massachussets, USA) post multos labores novissime rem miram invenerunt, octogenos binos homines ex centesimis quibusque adeo consopitos esse cum dormirent ut quilibet e gremio dormienti nummos documenta vel alia utensilia nescienti detrahere posset.  'Ratio centesima grandior fieri potest --inquit doctor Flussheim investigatorum princeps ac rector-- si detractio digitis habilissimis a fure perito patrata foret'.  Ampla investigationis narratio jamjam edetur in actis scientiarum 'Mirabilia naturae' nuncupatis".

Sed neque acta diurna hoc est, neque nuntium tam mirum habeo.  Valete in crastinum, amici.