Blogia
Thersites

libri

Alauda

Liber nuper lectus tam egregius mihi videbatur ut ne hora quidem morer quin amicis commendem: "Alauda" nuncupatur ("Pacsirta" Hungarica lingua qua scriptus est) ac legentem rapit cum brevitas eius tum vigor.  Auctori Kosztolányi nihil deest acuminis cum homines cernit, nihil pietatis cum animas pendit, nihil exquisiti cum verbis fabulam promit.

Cum etiam Hungaricum sermonem ignorem, nescio an fida fuerit interpres Judith Xantús, dicam tantum legentem me nisi in fine nunquam quis interpretaretur quaesiisse (quod alias persaepe, vae nobis, accidere solet: Quis hunc textum commisit?): eius "Alondra" Hispanicam versionem immaculatam nobis praebet.

En locus "Alaudae":

"Sunt quibus nihil nisi dolor est, dolor crudelis et informis, nulli rei utilis, nulli utilitati serviens, praeter ipsi dolori, ad dolendum, atque in eum dolorem se penitus concludunt, in maerorem qui proprius tantum est, in scrobem quae fundum non habet, in cuniculum supra eorum capita denique ruiturum, ibique usque manebunt, nec eos quisquam sospitare poterit."

Valete, amici.