Facebook Twitter Google +1     Admin

Anus wasapans

Sextile praeterito mense mater aetatem attigit octoginta et octo annorum; nata namque est anno 1926.  Frater ultimus non aliud donum melius aestimavit illi quam gestabile novissimum quo in rete ingredi possit universale.  Hac quidem tempestate non aspernata est (sicut in ordinatro fere fecerat), et illico in wasape (whatsapp rectius, nisi fallor, scribunt barbari) se conjecit.  Hodie tertio die selfie vel de se imaginem gestabili captam ad nos mittere valuit.  Anus vere sollers!

25/09/2014 15:55 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.comAutor: Sandra

Mater semper mihi uisa est callidissima esse, qualis filius. Ceterum barbari Baetici saepius scribimus guasâ.

Fecha: 26/09/2014 18:50.


Autor: Th.

Guasâ valde placet. Vocem istam gaditanam audire me sentio, quasi in tenue ha desineret: guasáh! Valde placet

Fecha: 05/10/2014 20:50.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris