Tabula Novaliensis
Nuper inventa est circa oppidum Novalia (vel Novallas vernaculo vocabulo) haec tabula aenea, portio re vera aeneae tabulae (aliquis enim resecans usus olim est ea), de qua primus nuntius publice fiebat aestate proxima. Hoc anno inventam dicunt alii, alii tribus annis: ridicule hae res tam clandestino plerumque fiunt. Sed amicus Caesaraugustanae universitatis hoc ad me photogramma mittit quod nunc lectori offero.
Ecce quod in hac tabula primo conatu legam: QUENDI.ANDO.BEDAM.DV.CASCA / CAS.TERGAS.DOIBIM.ODAS.PVB(L)I / S.IIS.DUNDOM.LITANOM.PVB(L)IC / AS(II) (E)CQUE.S.VAMVS.LITANAM / M.AVDINTVM.ODAS.PVBLICVS / (B)EDAS.MEDOM.CONTREBAC / SCABINI SAM.BEDA. / DERNV / TAMCA / PVB
Nihil intelligo. Etiam nihil intelligere videntur qui de tabula publice sunt loquuti: decreverunt hi sermonem esse praeromanum, quod nominant, id est celtiberum vel quid simile. Agnosci possunt nonnulla vocabula, sicut 'Casca...', initium fortasse 'Cascanti'; vel 'litanom', forsan genetivus pluralis (videas infra 'litanam') sicut 'audintum'; imprimis 'Contrebac-' (non longe abest Contrebia Leucade, vulgo Inestrillas). Brevi, prorsus nihil.
Maxime novum illud est, quod ad litteram S addita est (haud satis hoc photogrammate videtur) virgula inferiore in parte, primus (aiunt) conatus aptandi abecedarii romani ad sonum vernaculum. Non mihi liquet num novitas sit toto latino orbe an in hac tantum regione quam nunc Aragoniam vocamus.
Num sermo celtiberus aliquando intellegetur? Ecce gradulus.
0 comentarios