Facebook Twitter Google +1     Admin

Ripafracta

20120809143440-12viii6-005.jpg

Haec pulchra domus eminentem occupat locum in Ribafrecha, ubi nuper fui cum amicis.  Ribafrecha secundum flumen Leza est, sicut indicat nomen (riba- est 'ripa', -frecha id quod 'fracta'; falli me putarem, si fluminis ora, qua conditum est oppidum, non esset vere anfractuosa), in regione inter pulcherrimas Hispaniae quae vocatur Cameros.

Pars domus superior ex lateribus constat, ut solet in hac regione saxo plerumque carente; finita, dicerem, saeculo septimo et decimo.  Pars inferior saxo quadrato structa est: fundamentum, eo lapide quem vocant, puto, conglomeratum (lapillis congestum flumine tritis in caemento durissimo), paene integrum manet; cetera pars, quae praecipue fert ornamenta, ex diverso lapide, cujus vocabulum latinum ignoro et quem vernaculo appello 'arenisca'.  Haec tempore et carie confecta est mirum in modum; arenisca enim facile scalpitur, sed nonnumquam et aqua et vento eadem diffluit celeritate.

Aedes, sicut homines, tempus ornat rugis canisque; desunt dentes; genu dolet.

Quod Freudiani vocant 'projectionem'.

09/08/2012 14:34 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario



No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris