Facebook Twitter Google +1     Admin

Pugna canensis

Adeo jam Merlino fido ut sine retinaculo cum eo per has vias perambulem.  Sed hodie male fuit nobis.

In agro quodam eramus, ludo nobis carissimo intenti (ego lignum jacio, currit ille vesano furore --nonnunquam etiam dentibus lignum retinet antequam humum tangat), cum alius canis apparet in postico ejus agri qui proximus erat: canem dixi, sed melius dixissem caniculum, vel cuniculum, nisi quod vesanius ille latraret, et se contra saepem metallicam furiosius se jecisset quam Merlinus ad lignum.

Repente caniculus saepem transit et Merlinum petit.  Canis noster, qui alterum ne aspexerat quidem, se vertit pugnaturus et, antequam rem intelligere queam, en duo canes furiose contendentes, etiam adde virum qui super saepem caput effert (dominus sine dubio caniculi) furiose atque vesane (etiam ille!) clamitans:  "At comprime canem tuum!  Occidet canem meum!  Heu, occidet canem meum!"

Pugna re vera non erat: Merlinus alterius jugulum dentibus adeo solide tenebat, ut vix pipiare, ne quidem spirare posset.  Conatus sum, non sine metu (aiunt ad canes pugnantes periculosum aditum), eos dividere, sed frustra.  Id erat solamini, quod sanguis non effundi videretur.  Et quercus ille clamitans:  "Occidet mi canem!  Sed avelle canem tuum!"

Merlinus alterum denique mittit.  Quid ille?  In ictu oculi iterum Merlinum petit.  Rursus pugna, rursus planctus domini canis, rursus hic sub dentibus Merlini.  Sed brevior fuit iteratio: statim caniculus liber fuit, at nunc contra novam despexit pugnam, et currit ad dominum.  Qui gloriam extremam quaerens haec sapientia verba addit:  "Acriter verbera canem tuum!"

Scilicet, id ipsum facturus sum (cogitabam ego), cum culpa omnis sit canis tui, qui satis superque meritus est quod passus erat.  Tacui, profecti sumus.  Nihil ultra accidit, sed quam pessima hora!

15/04/2012 23:35 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris