Facebook Twitter Google +1     Admin

Callidus canis

Officium canis educendi retributione non caret.  Placet homini vergenti aetate, inter alia, juniorem contemplari feram per campos discurrentem.  Multas vias hodie transeo quae mensibus, annis fuerant in oblivione.

Ut pares sint utrique vires, saepe birota utor.  Cum Merlino displiceat a me longe abesse, eum hodie sensi intente me intuentem, qui birota vehebar; egomet attentus eram, paratus compescere rotas cum primum canem necessitas consistere cogeret.  Opus non fuit.  Cum in latus tumuli cuiusdam via pervenisset, satis acclinis hac ex parte, Merlinus repente aliquantum praecurrit ibique, facie apposita tristi canum cacantium, suo functus est officio aspiciens me quasi diceret: "Sursum curre nunc, bipes, culus defricatus erit antequam huc perveneris".

14/03/2012 09:08 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris