Facebook Twitter Google +1     Admin

Ad Alexandram de Merlino

20120306180447-5x13-025.jpg

Si ab initio, cara Alexandra, meus fuisset canis Merlinus, certe Latine latraret vel saltem intellegeret, sicut intellegebat olim Lupa illa callidissima, quam optimam memoria discipulam teneo atque fidelissimam.  Sed Merlinus a Violeta jam doctus est Hispanico sermone.  Doctusne dico?  Immo doctissimus!  Una cum cane suo tradidit mi Violeta tria folia minutissimorum monitorum, quae inter erant (fidemne poteris dare?) sex et viginti jussa, sex et viginti!, ad occasiones diversas pertinentia.  Lupam sex septemve jussa docueram, nisi fallor: 'sede' (et sedebat donec 'surge' audiret), 'veni', 'abi', 'cubitum' (tunc in lectum abibat ibique manebat nisi arcessita fuerit), nonnulla plura.

Ignosce nunc quaeso, cara Alexandra, quod non ultra scribam, in multa namque jussa incumbendum est mihi!

06/03/2012 18:04 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris