Blogia
Thersites

Fabula historica

Quod nunquam feceram hodie feci.

Dies nubilus hic natus erat: debili lumine relegere coeperam fabulam Pii Baroja Turma Brigantis (Bibliotheca enim Castro nuper edidit tribus voluminibus omnes Memorias de un hombre de acción) cum in mentem felix consilium venit: autocineto vehi ad locum ipsum ubi pugna, quae est fabulae cor, decertata fuerat.  Consultum, factum.  Post horam et dimidiam in corde non modo fabulae, sed etiam Castellae eram, atque in Aragonia reliqueram obscuritatem nubesque: nam sol splendide pingebat terras sorianas, salices populique nondum aureas autumni comas gerebant, ex longinquis caerulitatibus Urbionis aer frigidulus meridiem temperabat.

Non placent editiones picturis ornatae; necesse non est, mea sententia, Sankt Peterburg nosse ut legas Scelus et poena; sed ideo quod liberum, quidni?  Hodie primum fabulam legi historicam in situ ipso ubi facta acciderant.  Factio Merini copias Napoleonis crudeliter fudebat dum lector, sub pinu sedens, ipsas fauces Hontoriae Pineti dulci sole septembrino auratas contemplabatur.

Numquam feceram.  Hodie feci.

Baroja multos numerat vicos proximos, quos inter est ’Aedo’.  Charta praesto erat ad vicum quaerendum (nihil hodie praeterieram): ibi erat; sed in charta non Aedo, sed ’Haedo’ vocabatur.  Vespere juxta vicum vehebar: nomen vici in tegula legebatur: ’Ahedo’.  O quam hispanicum!

2 comentarios

Thersites -

Ave, Pinari amice; priorem commentarium tuum non legeram, lego nunc una cum ultimo. Ignoscas mihi quaeso, sed ipse experire quam miserum sit humanum tempus, ut subsiciva sint evellenda his nugis aliquot minuta. Bloga lego, sed non quotidie et pauca (Sandrae, Neminis, Pastricis --qui scribere eheu in praesentiis desiit--, paulo plura), conabor plus legere plusque scribere. Jam video fecisse te Aemonam iter. Aemona! Quam pulchra erat puella illa slovenica...! A, Marjeta!

Eduardus Pinarius -

Semper addas imago quaedam tibi (mihi si das ueniam) suadeo: id est sicut incitamentum ad lectionem, et mihi saltem multum placet. Etiam legas, quaeso, interdum "Scripta Subsiciua" mea ut magis impellar ad legendum, scribendum, audiendum, loquendo, nempe Latine.