Blogia
Thersites

Vesper augustus

Soror capillos meos heri totondit.

Hanc sententiam ibi, ubi legis, solam reliquissem.  Nam exprimere non possum quid illa tonsio cordi meo constituat, quod gaudium, quae voluptas.  Nescimus, pueri per aedes parentum cursitantes, quantum beatitudinis recondamus in futurum.  Soror --id est, soror major, quam domi, brevissime, ’puellam’ appellabamus-- jam tum gaudebat fratres minores tondens, vix ipsa adulescens, quandoquidem tonstricem fieri tunc cupere se dicebat!  Ex omnibus fratribus paratissimus eram ad caput submittendum Puellae manibus, cujus celeres digiti nescio quam agitationem simulque pacem effundebant super me...

Non, non erat futura tonstrix...  Quot annos ab illo?  Quadraginta, quinquaginta forsan.  Heri et vacui et simul eramus --haec sunt temporis verni munera--, memineram his diebus frustra quaesisse tonstrinam, pueritia repente adstitit:  "Num tonderes me, Puella?"  Illa, primo mirata:  "A, sed, nescio an valeam...".  "Quid ais?  Tu optima eras tonstrix".  Initio nihil intellegebat, plane oblita sui; sed paulatim recordatur...  Quaesivi deinde forfices...  Longos haustus hausi pueritiae...

Soror capillos meos heri totondit.

3 comentarios

Thersites -

Qui 'haiku' dixit (ignoscas mihi quaeso, cara vandalitiensis) 'seguidilla' dixit. Vale.

Thersites -

O quam mirum! Nonne japonicum haiku? Oportebat fuisse non modo os ullum poeticum, sed etiam poeticas aures. Placet carmen; sit ergo carmen duplici auctore; sit mihi dimidium, dimidium, vel dimidio plus, tibi, Sandra gaditana.

Alexandra -

"Soror capillos / meos heri totondit: / Vesper augustus."

Scripsisti, mi Thersita, tenerrimum carmen aestiuum.