Ingenium et honestum
Consilium si mihi fuisset nullam paginam scribendi (nam si rarius blogum edidi hoc non consulto, sed quadam frigiditate feci) ad mutandum satis foret gratia et pietas amicorum, qui commentarios munificenter apposuistis. Ista fides movet me, simulque indiligentiae accusat: ipse enim ceteras ephemerides aegre hos menses visitavi, nullum commentarium in illis relicturus, quod prigri et pravi et infidelis amici dici potest. Ignoscant quaeso huic Thersitae, dicaci qui nihil dicit, non lectrices modo lectoresque, sed etiam bona Sandra gaditana, doctus Nemo kentuckinanus, studiosus Jaume catalanus et omnes (multi etiam novissimi in reti apparent, quod gratissimum est latinitatem amantibus) quos legere solebam, quamquam non semper eodem studio fideque eadem. Ceterum, mihi soli est malum, qui discere mitto.
Duo verba facere volebam de Marii Onaindia memoriis, quem librum nuper perlegi. Non facile est mihi, nam defunctum carpere displicet, et illud praecipue ex commentariis roboravi quod semper ambigue de auctore senseram, hominem fuisse minerva crassa atque tarda. Sententias enim Onaindia, hominis publici et ex quo Burgis capitis damnaretur notissimi, saepe actis diurnis vel radiophonio audire contingebat, vel televisorio videre (oculis erat tristibus, attonitis, quasi saepe quid timeret). Nunquam callidissimus sonabat, nunquam (quoad recorder) aut res ille splendide explicavit aut verba pellucide asseruit. Reputate quid sperarem de paginis ejus, quas numquam emissem nisi vilissimo invenissem pretio.
Enimvero Onaindia de sua vita scribit humilissimo, rudissimo sermone, saepe taedio pleno. Sed vir qui eo paulatim delineatur nonnullis ornatus est bonis: simplicitate, veritate. Certa de causa fateor etiam illius scripta assequi, quod ille monachus fieri temptaverat adulescentulus, et casu fratrem meum tunc convenerat. Non semel hunc audivi illorum annorum fere puerilium meminisse, et illius quoque sodalis qui monasterio ejectus fuisset propter peccatum quoddam castitatis. Quod ad verbum in memoriis legi: haec ipsa res hominem totum delineat et pingit. Nam deprehensus fuerat non in fraude, sed ultro confessus erat. Huic puero vasconi idem culpae sensus, eadem pellucida veritas, eadem simplicitas erat atque viro qui tramitem tromocraticum tandem rejecit et vias democraticas sequi decrevit.
De vita sua scribere coepit, opinor, cum de eo cancro certior factus est qui se necaturus erat. Eum imaginor, penna manu sumpta, timidis oculis, metu culpae praeterita memorans, lineas exarans non magna calliditate nec caesariano ingenio, animo autem nec simulatore nec dissimulatore. Est etiam fortitudo in veritate.
1 comentario
Jaume -
PS: Nihil ignoscendum mehercle!
Cura ut valeas,
Iacomus