Facebook Twitter Google +1     Admin

Diarium inane

20090414215010-9iv12-111.jpg

Multa audieram de ephemeride Faustini Casamayor, caesaraugustani cujusdam in illa urbe viventis saeculo undevicesimo ineunte, eo quidem tempore quod Napoleo Bonaparte sibi excerpserat oppugnandae urbi.  Lineas aliquot exarare nullo omiserat die noster auctor, urbana gesta vel minima narraturus.  Hujus diarii paginae quotidianam trepidationem pinxisse dicebantur.  Plus quam quod satis esset ad meam cupidinem trahendam: cum hoc genus operum mihi cordi sit, diarium Faustini anno superiore, vix editum (cum ducenti complebantur anni ex quo francogallicus exercitus Caesaraugustam primum circumvenirent), celeriter emi legendum.

Raro plus piguit emisse.  Non quia rudis sit editio, contra decens variis est rebus.  Sed nescio an hominem aliquando cognovissem insulsiore naso, hebetiore penna.  Quomodo potuit nemo tam caecus fuisse ad vitam coruscantem, ad trepidationem, ad fervorem urbis sub oculis oppugnatae?  Quomodo uti potuit adeo frigida, trita, vulgari oratione?

Unum rerum genus Faustinum commovet, illa scilicet antiquo regimini congrua, vel potius duo genera rerum: alterum, vita et mors civium potentiorum; alterum sacrae cerimoniae vel viis vel templis actae per urbem.  Quae oppido accidant, vel nova vel a plebecula gesta, non dico nullius fuisse auctori momenti, sed saepe videntur molestiae potius illi esse quam gaudio, molestiae quidem quia a deliciis eum amoveant.  Nam hae sunt tantum Faustini deliciae: cum moriatur marchionis vidua vel canonicus aliquis, ejus dies natales memorare, memorabilia facta vel dicta percurrere, ejus nobilia cognomina lente degustare; cum sacra quaedam in hoc vel illo templo peragantur, lampades numerare, divites sacerdotum vestes reputare, aurum argentum gemmas atque civium frequentiam extollere.

Opus taedio plenum!  Homo ille oculos videbatur habere tantum ad praeterita conversos.

Hoc fulcrum est aquae ductus Segoviae.  Valete.

14/04/2009 21:50 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris