Facebook Twitter Google +1     Admin

Comoedia puerilis

Quam facetum saeculum! Historiolam narrabo, quidni?, nuper in gymnasio nostro actam.

Quidam puer quattuordecim annos natus ceteros officiebat discipulos et vocibus et motibus (decem vel duodecim diebus haec accidebant), omnibus magistrae reprehensionibus despectis (nihil mirandum adhuc), sed eo impudentiae progressus est hic tener angelus ut sellam arriperet supra mensam alterius discipuli pangendam. Magistra tum verbis omissis manu sua puerum a cubito tenet sellamque in locum reducit decentiorem.

Quid tunc? Angelus noster clamare coepit maximis vocibus, ceteris cunctis stupentibus, a magistra se crudeliter vexatum esse, bracchium sibi intolerabiliter dolere. Consternationem reputate magistrae. Sed res ultra provehitur. Puer noster (tenelle hominis catule!) telephonium arripit, matrem advocat auxiliatricem. Nonne posteriora imaginamini? Decem post minuta mater irata advenit, filiolum consolatura, magistrae terribillima minans. Quinque minuta post ingreditur furibunde pater, apparitores praetervolat, medio in atrio gymnasii deos omnes clamoribus obtestatur, professorum omni generi letum minatur crudelissimum, cunctos judiciis se persecuturum profitetur, frustra rectore professoribus studiorum ductoribus mitigare conantibus impotentem genitorem. Postremo puer a parentibus aufertur, tres longos dies desideratur.

Quarto die regreditur cherubim. Bracchium dextrum pendet ab involucro mire conspicuo. Etiam astynomi gymnasium visitant, quod denuntiatum docent a parentibus. Similia nos docent judicis ministri, a quibus certi fimus nescio quot milia euronum familiam puerilis victimae postulasse. O impudentia, tanto maior quanto penitius docti eramus a puelluli consodalibus non modo comoediam totam ante a parentibus et filio esse molitam paratamque, sed etiam ejus emolumenta nummorumque perventum ab iisdem esse ante rem actam per phantasiam fructa! O quam faceta comoedia, modo comoedia foret!

Sed jam vos video illorum taedere. Nimis multa similia jam vos vidisse fertur. A, cari amici qui circa frequentiores urbes habitatis, id non ignoramus! Sed haec plautina hoc in parvulo viculo nova, novissima sunt!

26/02/2009 15:14 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Ut antea dixi, iterum dicam: arborem de fructu cognosci. Nam saepius fit ut mali malis succedant quam ut bonus filius malo patre oriatur. Utinam parentes semper a civitate reprehenderentur qui catulos alerent luporum!

Fecha: 26/02/2009 18:35.


Autor: Reginaldus

Sæpe enim consimilia in Continente viximus. Hic lege præcipitur ut duo magistri in singulis cohortibus discipulos semper doceant. Num docent? Inter se tuentur! Non potest gratis constare concordia civilis... Plautius (a quo Bacchis fabula debetur, III, 420sqq) non alia dicit. Vale!

Fecha: 26/02/2009 22:36.


Autor: Thersites

O Reginalde, gratissimum te accipio ex ultima Thule reversum! Per Sandrae ephemeridem (quae ephemeris noster est dux atque fons praecipuus) notitiam tui ad latinitatem optimam (quae te decet) reditus. Gaudeo. De illa Bacchidum comoedia, mihi inter omnes carissima, recte dicis. Et tu, care Nemo. De me, omnibus horis causas quaero atque vestigo, ne maerore afficiar. Non omnia sunt mala (mihi ipsi dico). Sed aliquando mihi ipsi nihil credo. Valete pancratice atque athletice!

Fecha: 27/02/2009 22:23.


Autor: Thersites

Verbum oblitus sum, ignoscite atque supplete 'notitiam ACCEPI' vel simile.

Fecha: 27/02/2009 22:25.


gravatar.comAutor: Icosinatus

Mihi permitto fabellam narrare quae ad me attinet.Abhinc aliquot annis in gymnasio publico discipulos quindecim annos natos linguam hispanicam docebam. Quodam die, ab adulescentulo pensum petivi. Iste iratus, hanc sententiam obscenam respondit:" I fututum matrem tuam."Deinde discipuli mater apud gymnasii praesidem vocata:" Miser filiolus meus, exclamavit lacrimas effundens, istorum verborum significationem ignorat. In eo culpa non est!" Itaque praeses commotus judicavit:"Hunc puerum castigare non debemus." Tum ira incensus, quid praesidi respondi? Hoc facile conjiciendum est.

Fecha: 28/02/2009 13:16.


gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Miror, Icosinate, propter gymnasii praesidis stultitiam: nam tui erat puerum linguam et vocabulorum significationes docere, et puer sententiolam non intelligisse a matre dicebatur: itaque bardus et indoctus puer plane nihil tua in schola didicit, ne obscoenarum quidem vocum significationes. Reprehendi igitur debuit et libellum amplum de verborum significationibus scribere cogi, et manu et fortasse bis terve, ne in ignorantia haereret maneretque. Postea ignorantia puerum numquam excusavisset.

Fecha: 28/02/2009 23:18.


gravatar.comAutor: Icosinatus

Ad Neminem

Credisne verisimile esse puerum quidecim annos natum verborum obscenorum significationem ignorare?

Fecha: 01/03/2009 09:29.


gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Nullo modo; qua de causa debuit gymnasii praesidens causam puniendi excogitare et ita falsam ac fuit matris excusatio; si mater vult simulare puerum verba nescire, praesidens debet simulare puerum aliquid discere posse longum pensum de eisdem verbis scribentem.

Fecha: 01/03/2009 17:19.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris