Nemini gratulor
Et non modo amico kentuckiensi, sed cunctis cum eo incolis Civitatum Foederis Americani Borealis eandem mitto gratulationem, mittimus, puto, a regione quaque terrestris orbis, cum omnibus amplexibus, homines bonae voluntatis. Dies, hic, vere magnificus.
Nescio an europaei penitus intelligamus quam merita sit hodie natio americana. Nobis placet Obama, nobis aio europaeis, Obama nescio qua de causa videtur (non de me tantum loquor, sed ex semonibus etiam trivialibus) nobis similior, sunt qui ita loquantur velut si nos quoque magistratus quotidie sumos vario colore crearemus. Sed difficile tale apud nos reperies; a Francogallis interdum notatus est Sarkosius (ab adversariis scilicet politicis) quia hungarica trahat origine vel uxores duxisset peregrinae nationis. Inter hispanos ne Disraeli quidam unquam fuit vel aliud par.
Dies utinam veniat, quo plerique non intelligant cur adeo nova fuerit nobis Obamae cutis. Dies forsitan veniet quo nullus non ita interrogabit: 'Quid in eo novi? Mixto fuerat genere, ut homo quisque!'
0 comentarios