Facebook Twitter Google +1     Admin

Fontes Calidae

20081222224027-8xii21-056.jpg

Hispania tota dum sortibus incumbit, memoria regredior ad hos superiores dies agrestes et montanos. Multa memoratu digna percurrimus. Duorum autem vicorum altius impressa est imago. Alterius situs suavitatem jam noveram, cum alii de pulchritudine locorum jam docuissent: viculus est appellatus Miravete. De hoc alio die. Alter, ideo quod prius ignotus erat, magis delectavit: nam nulla acrior est voluptas quam subita atque inexspectata.

Quoddam in oppidum ex itinere devertimus ad prandium, sed nullum inveniebamus humanum caput in viis, nec tabernam. Senex quidam obvius fit. Comesse in taberna licere, se autem dissuadere: si optimum prandium facere cuperemus, nobis abeundum in vicum propinquum, cui nomen Fontibus Calidis.

Fontes Calidae est in summo planitiei lapidosae et desertae paulatim in meridiem vergentis. Nihil egregium aspectus vici augurari sinebat. Sed primum duo suavissimae mulieres, Valentiae ortae, prandium modestum sed excellenti apposuerunt gratia. Deinde, quam dulcis ambulatio juxta populos rivuli! Sunt quae dicta pereant. Post rivulum, stagnum, et deinde pistrinum. Post pistrinum, lacus. Ad lacum alius rivus: sequuti sumus. Ad fontes postremo advenimus. Prata, calami. Et in Arcadia nos. Verba desunt.

22/12/2008 22:40 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Keraunos

Vici illi pulchri mihi videntur. Et in Polonia mea non procul ab urbe est regio similis. Sed inmortunatum nos nunc hiemem habemus et frigor interdum ningit et ruri properandum in animo mihi non est.

Fecha: 23/12/2008 00:11.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Verba tibi, diserte Thersita, desunt! Non fieri potest!
Imo ex pectore optimas ferias tibi exopto bene comitato.

Fecha: 23/12/2008 20:15.


Autor: Thersites

Per nivem ambulare mihi placet. Utinam paululum nobis ningeret! Sed nunc sicci sumus, praeter Montis Caji culmina.

Gratias ago, Sandra, eadem tibi omnibusque amicis exopto.

Fecha: 23/12/2008 22:53.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris