Facebook Twitter Google +1     Admin

Aurora

20080219202406-8ii13-057.jpg

Non proximus, sed prior solis dies vere solis dies fuit: non autem in vico meo qui, ima in valle mersus, hoc anni tempus sub nebulis non raro solem conspicere desiit tres quattuorve continuos dies. Quid tunc agamus bene callemus: satis est paululum ascendere; quinque chiliometra ad montem Cajum itineris sufficiunt aliquando relegandae nubi, soli contra fruendo omni splendore. Quam gratus tum gradus ex umbra in lucem, e nubilo frigore ad luminosum apricum.

Ad Aregradam ascendimus, oppidum medio aevo natum, cujus viis arabicus sermo audiri hodie iterum potest, primum, nisi fallor, ab saeculo, octavo vel nono, quo conditum est: denuo enim apparent in Aregrada mauri vel aegyptii, puerorum pulla pelle genua hoc humo sordent, mulieres transeunt linguam loquentes aspirantibus sonis plenam, caput tectae serico panno.

Scio esse nonnullos quibus parum placet haec gentium commixtio quae nostris oppidis fit. Inter eos non sum. Etiam aliquid me particularis gaudii cepit videntem ipsos urbem habitare sub quorum cultu nata fuit. Immigrantes non timeo; colores afferunt. Iis absentibus periremus.

Non longe ab Aregrada parvus est vicus nomine Vozmedianus. Vetus est ibi castrum ex quo castellani et aragonenses mutuo scrutabantur odio. Ibi, sub sole spatiantibus, obviae fiunt duae anus, ferme solae in vico habitantes: sedentes in via, de omni re scibili garriebant, voce antiqua, suavi. Consedimus audientes, et tepido sole et sono vetusto delectati.

Ambarum major Aurora appellatur: nonaginta et quattuor annos nata est et, ut ipsa nobis dixit, 'deo gratiae sint datae, nullus sensus mihi deest'. Nec ardens Apollo, hoc februarium mane.
19/02/2008 20:34 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris