Facebook Twitter Google +1     Admin

Felix et Regula

20080213225445-8ii1-020.jpgDuo beati homines, qui caelesti aspectu fruuntur, caput in manibus habent. Hic eorum est imago, super fontem viculi.
13/02/2008 22:55 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Felix haud tam felix mihi videtur. Humanitatis causa fortasse non debeo ridere propter homines obtruncatos nec propter beatitudinem, sed propter has imagines nequeo quin rideam.

Fecha: 13/02/2008 23:52.


gravatar.comAutor: Icosinatus

O prodigium!

Certe scis quis sit primus Lutetiae episcopus, Sanctus Dionysius nomine. Domitiano imperatore,dicunt,ille cruciatus et gladio obtrunctatus est. Deinde caput in manibus cepit. Hoc in fonte abluit et usque ad sepulturam suam quiete processit.

Fecha: 15/02/2008 11:28.


gravatar.comAutor: Nemo

In memoriam illa imago et Icosinati verba clericum templarem revocaverunt cuius mors apud Gualterum Mapes inter alias nugas curiales, ut Gualterus librum inscripsit, tractatur. Qui a Sarracenis sagittabatur (quod puto Cicero nullo pacto dixisset) nec suam fidem negavit. Saracenus quidam identidem templarem rogabat utrum ille bene se haberet, cum excruciaretur, nec potuit militem fidelem timore aut dolore movere. Sic scripsit Gualterus: "Cumque videret eius constantiam, uno sibi caput amputavit ictu, dicens, 'Estne bonum?' Caput autem resectum cum proprio ore loquens intulit, 'Nunc bonum est.' "

Fecha: 16/02/2008 00:15.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris