Facebook Twitter Google +1     Admin

Echegaray

Questus eram quod nullam hodie Romani Rollandi fabulam bibliopolae offerrent Francogalli. Tunc autem, dum scriberem, aliorum in Hispania simillimorum memineram, non ex minimis poetis sexti et decimi saeculi, sed ex auctoribus majusculis habitis recentiorum proventuum. Quis nunc legit romantica dramata, puta Martínez de la Rosa vel ducem Rivarum? (Equidem legi, sed apud relegendos fateor nondum eos posuisse.) Hispanis etiam, cum ultro carpere festinemus quos nec novimus nec legimus, velox est risus contra inveterantes: ita principis Asturiarum uxor ludibrio nobis fuit, anno quo nuberet, quod sponsali dono marito dedisset opus blandum, amatorium, eorum qui epitheton patiuntur 'cursi' (subridiculum): de Larrae opere agebatur 'Macías'. Larram sane non legimus, at lecturos ludibrio habemus.

Nihil de Echegaray sub oculis inciderat. Sed hominem dignum meliore fortuna aestimabam. Administer fuit pluries oeconomicis rebus, et expedite functus est nec non bonis eventis. Mathematicus erat, rara in hac natione avis. Electus academicus Scientiarum orationem fecit qua multos a se abalienavit, ausus ibi dicere Hispaniam nullum ne mediocrem quidem mathematicum tot saeculis peperisse. Praemio Nobel insignitus, Chauvini nationali, sicut Rollandus, odio fuit. Immo pejus: juvenes tunc auctores spectabiles (Unamunus, Baroja, Machadus) publice questi sunt quod praemio ornatus fuisset.

Mense proximo opus ejus 'El gran Galeoto' emi. E bibliopola quaesivi quot eorum operum praesto fuissent. Nullum aliud, responsum fuit. Saltem hoc erat. Heri legi. Drama versibus contextum non pessimum est; aliquid Calderonianum redolet: patet cur neotericis displicuisset. Si quod optimum hoc scripsit, melior fuit Echegaray administer quam auctor.

15/12/2007 23:23 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris